Latin
49.1 to 49.4
Ficino, Opera omnia 49.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Consideratione dignum est illud non parua, quòd uere Paulus Apostolus uaticinatus est: ludaeos uidelicet aliquos perti naces fore, donec Gentiles omnes omnino undique conuertantur ad Christum, postremò etiam illos in seculorum fine penitus conuertendos. Adduxit quoque Propheticum illud: Veniet ex Syon, qui eripiat, &auertat captiuitatem ab lacob, &hoc illis a me Testamentum, cum peccata eorum abstulero. Sic demum statutis temporibus Iuda saluabitur, eritque tunc, quod diuinitus praedictum fuit, pastor unus, &unum ouile, tunc implebitur illud Zacharię: In die illa erit Dominus unus, &nomen eius unum. Illud quoque Sopho niae: Tunc reddam populis labium electum, ut uocent omnes in nomine Domini &ser uiant humero uno. Adde rursus illud Ezechielis: Tunc conuertam captiuitatem lacob, &miserebor domui Israël. Cui illud est simile: Reducam captiuitatem uestram de cunctis locis. Sed quando haec erunt? quotidie ex captiuitate tum peccati, tum hominum li berantur per Messiam ludaei, quicunque uolunt. Apparebitautem hoc praecipuè quando maximè uolent, hoc est, in secundo Christi aduentu, propè mundani cursus finem. Tunc Messias armis quibusdam aduersus impios praelia illa mouebit, quę Zacharias in bello Hierosolymitano futuro praedicit, &post subiungit: In die illa erit Dominus unus, tunc Messias potenter essundet iram super Gentes, ®na, quemadmodum Sophoni as Propheta minatur, in quibus subiungit illud: Tunc reddam populis, tunc praelium il lud Gog &Magog implebitur ab Ezechiele descriptum, quo finito, redemptionem Israël fore, praedicit Ezechiel, tunc conuertam captiuitatem Christus ergo in primo aduen tu doctrina, exemplo, &opere, suauiter uolentium peccata remisit. In secundo rem fortius aggredietur, purgabit acrius, &pertinaces cum duce eorum Antichristo uiolentia expurgabit, sic enim Dei naturam disciplinae ordo requirit. Daniel: Aspiciebam in uisu noctis, &ecce in nubibus coeli quasi filius hominis uenie bat. Propter haec, &similia expectant ludaei Christum non humilem habitu, &fortuna sicuti lesum accepimus, sed magnificum, &potentem, nescientes duplicem eius aduen tum esse. Venit humilis olim iudicandus, uenient postremo magnificus iudicaturus. Quòd autem de ultimo mundi iudicio ibi loquatur Daniel, apparet, cum subiungit. Throni positi sunt, &libri aperti sunt.