Latin
49.5 to 49.8
Ficino, Opera omnia 49.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aduentum uerò primum esse humilem multis Propheta rum oraculis, in superioribus demonstrauimus, de quo illud Dauidis. Ego autem sum uermis, &non homo, opprobrium hominum, &abiectio plebis, omnes uidentes me deriserunt me, locuti sunt labijs, &mouerunt caput. Sperauit in Domino eripiat eum, saluum faciat eum, quoniam uult eum, quoniam tu es qui extraxisti me de uentre. Spes mea ab uberibus matris meae, in te proiectus sum ex utero, de uentre matris meae, Deus meus es tu, ne discesseris à me. Subdit multa ibidem ad idem manifestissimè pertinentia. Nonnulli ludaeorum cum diuersa de diuerso aduentu oracula legerent, duos Messias introdu xerunt, alterum filium losephi, id est. ex losephpatre Effraim longo ordine descendentem, Passioni caedique subiectum. Alterum descendentem ex Dauide, quem Dauidis filium appellare consueuerunt, qui Messiam alterum occisum suscitet, regnumque Israël potenter instauret. Sed hi manifestem delirant. Sacrae enim literae ab uno, &per unum, &ad unum pendere uolunt generis humani salutem, &quando de Messia loquuntur, ferè sempet Dauidis, uel inde prolem uocant, loseph uerò patris Effraim nunquam. Hinc Rabi Moses libro ludicum adducens praecipuas omnes de Messia sententias, concludit Messiam ex Dauid genere fore, nullamque alterius Messię mentionem facit. Insaniunt igitur, qui frustra geminos inducunt, cum sufficiat unus. Quantò rectius nos per unum lesum sufficientes implemus uaticinia omnia, quamuis diuersa, &sufficienter implemus. Ille siquidem loseph cuiusdam quasi adoptione, siue fama, &custodia filius, filius quoque Dauidis regis ex matre, quae descendit ex Dauide, iudicatus est à mundanis semel humilis, semel quoque mundum potentissimem iudicabit. Esaias: Erit lux Lunę sicuti lux Solis. Non de tempore primi aduentus hic loquitur, in quo non erat consuetus ordo mundi mutandus, ut aliàs diximus, sed de seculo pòst aduentum Chri sti secundum. Non enim cessabunt pòst ultimum ludicium coelestia corpora, uel elementa, sed motus, qui genera quietis est institutus, atque erit: deinde exuberante lumine pulchrius uniuersum, Adiungit: Tunc sanabitur uulnus populi &pressura plagę eius, quama destruetur mortalitas propter peccatum primorum parentum nobis inducta. Oes. n. homines ad immortalem uitam resurgent, quam Prophete plures apertè praenunciant.