Latin
50.9
Ficino, Opera omnia 50.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo autem modo in aduentu primo, in quo non potens, magnificusque, sed tanquam lapis abscissus &abie ctus uenturus à Daniele praenunciatur. Cornu uerò illud Antichristus erit, paruum scilicet, quia ex uiliori ludęorum fece Antichristus trahit originem. Annectitur quartae bestiae, i. Tyrannicae potestati. Bestia enim hęc tyrannidem uniuersam mundi significat, ab initio Romae usque ad mundi finem, quae casura est unà cum summo tyranno Antichristo in tyranno secundo Christi aduentu ad iudicium, circa finem mundi. Dicit enim Daniel: Iudicium sedit, dicit rursus, statim finis.