Latin
50.5 to 50.8
Ficino, Opera omnia 50.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc regnum Mahumethes intelligens melius, quam pertinaces ludęi, inquit in Aicorano: Verbum Dei lesus Christus Mariae filius à creatore mundi missus est, ut esset Gentium omnium facies in hoc seculo, atque futuro. Tale fuit lesu Nazareni regnum, quode à Prophetis Chri sto promittitur, ideò ipse ait: regnum meum non est huius mundi. Pontificibusque eius successo ribus in spiritalib. rebus proprie reliquit imperium, nec usque ad mundi finem substantialis, &praecipua Pontificum in quantum Pontifices sunt, &Christi uicarij, iurisdictio ulterius se extendit. Rerum uerò terrenarum dominatio &administratio pontificib. accessoria est, tanquam accidens, non in quantum uicarij Dei, sed in quantum Constantini Cęsaris sunt Hęredes. Hęc autem dicta sunt, non ut authoritatem rerum temporalium Pontifici adimamus, habet enim re uera, quamuis tanquam accidens quoddam, sine quo trecentos annos olim Pontifex uerus fuit, atque esse potest, sed ut tela ludęorum hac ueritate facilius deuitemus. Nam ubi Daniel sub quatuor bestiarum figuris, quatuor regna significat, per quartam bestiam ludaei omnes impe rium Romanum intelligi uolunt. Quoniam uerò Daniel ait quartam bestiam destruendam fore per regnum à Deo coeli suscitandum, exponunt Iudaei Romanum Imper. in aduentu Messię de strui debere. Addunt regnum Ecclesiae idem omnino esse, atque Romanum illud antiquum, licet angustius. Vnde conclundunt, Imperium regnum esse, postquam per Messiam ab eis expectatum est dissoluendum. Quod quidem inde confirmant, quia Daniel ait. Ex quarta bestia cornu paruu lum pullulare, quod sermones contra excelsum loquatur, qualem uolunt fuisse lesum eiusque uicarium. Huiusmodi uerò machinatio falsa est, tum quia regni Romani ratio in reb. corporalib. consistit. Christiani regni ratio in reb. omnino incorporalib. Diuersa igitur regna sunt Vnde etiam hodie Imperatorem nostrum à Pontifice diuersum esse uidemus, tum quis Daniel dicit, quod il lud cornu faciebat bellum contra Sanctos &praeualebat eis. Quòd de Iesu, eiusque uicario ei simili, dici nullo modo potest. Adde quod ibidem Daniel praedicit, quartam bestiam perituram, quando ueniet ille quasi filius hominis in nubib. coeli. Totum hoc in secundo Christi aduem tu est implendum, quinm cùm maiestate, &potentia summa accedet ad iudicandum.