Latin
500.1 to 500.4
Ficino, Opera omnia 500.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm accedente nocte, uel melancholia illa crassior &frigidior, atque pituita dominantur, quae spiritus ad speculandum ineptissimos proculdubio reddunt. Quarta ratio, quae trahitur ab ordine rerum, haec erit: Dies uigiliae, nox som no tributa est: quoniam quum Sol uel ad hemisphaerium nostrum accedit, uel super ipsum incedit, radijs suis meatus corporis aperit, atque à centro ad circumferentiam humores spi ritusque dilatat, quod quidem ad uigiliam actionesque excitat, atque conducit. Contrà uero, quando recedit, omnia coarctantur, quod naturali quodam ordine inuitat ad somnum, maximè post tertiam, aut quartam noctis partem. Quisquis igitur manè quidem dormitat, quando Sol mundusque excitat, ad multam uero noctem uigilat, quando natura dormire iam, &à laboribus quiescere iubet, hic absque dubio cùm ordini uniuersi, tum sibi ipsi repugnat, dum contrarijs simul motibus perturbatur, atque distrahitur. Sane dum ab uniuerso mouetur ad extima, ipse sese mouet ad intima. Atque contrà, dum ab uniuerso ad intima trahitur, ipse se interim retrahit ad externa. Ergo peruerso ordine motibusque contrarijs, tum corpus totum, tum spiritus ingeniumque prorsus labefactatur. Quinto loco à natura stomachi in hunc modum argumentamur: Stomachus diuturna diurni aeris actione, apertis poris admodum dilatatur, euolantibusque spiritibus tandem ualde debilitatur. Igitur subeunte nocte, nouam spirituum copiam exigit, qua foueatur. Quapropter quicunque eo tempore contemplationes longas &difficiles inchoat, ipsos ad caput spiritus retrahere nititur. Hi uerò distracti, neque stomacho satis, neque capiti faciunt. Maximè uerò nocet, si post coenam lucubrantes, diu eiusmodi studijs attentius incumbamus. Plu ribus enim tunc ad concoquendum cibum spiritibus, multoque calore stomachus indiget. Haec uerò duo, lucubratione studioque tali diuertuntur ad caput. Quò fit, ut neque cerebro, neque stomacho suppetant. Adde quòd caput ob eiusmodi motum, crassioribus cibi repletur uaporibus, atque cibus in stomacho à calore &spiritu destitutus, crudescit &putret, unde rursus caput opplet, atque laedit.