Latin
500.5 to 500.8
Ficino, Opera omnia 500.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Denique matutinis horis quando surgendum est, ut excrementis omnibus somno retentis singula membra purgentur, tunc id quod pes simum est, qui nocte lucubrando concoctionem penitus interruperat, idem dormiendo manè, excrementorum expulsionem diutius impedire compellitur. Quod quidem tam ingenio, quam corpori, Medici omnes obesse quam plurimùm arbitrantur. Meritò ergo qui nocte contra naturam pro die, atque conuerso, die rursus pro nocte utuntur, tanquam noctuę, ij etiam in hoc uel inuiti noctuas imitantur, ut quemadmodum illis sub Solis lumine cali gant oculi, ita &ij mentis acies sub ueritatis splendore caliget. Sexto loco à spiritibus idem ita probatur: Spiritus fatigatione diurna praesertim subtilissimi quique denique resoluuntur. Nocte igitur pauci crassique supersunt, literarum studijs ineptissimi, ut non ali ter mancis horum fretum alis ingenium uolare possit, quam uespertiliones, atque bubones. Contrà uerò post somnum mane spiritibus recreatis, membrisque adeò corroboratis, ut minimo spirituum adminiculo egeant, multi subtilesque spiritus adsunt, qui cerebto seruiant, atque expeditius obsequi possunt, in membris fouendis, regendisque parum admodum occupati. Postremò septima ratio, sic à phantasiae natura deducitur. Phantasia, siue imaginatio, siue cogitatio, seu quouis alio nomine nuncupanda uidetur, multis, longis, contra ijs in uigilando imaginibus, cogitationibus, curisque distrahitur, atque turbatur. Quae quidem distractio perturbatioque sequenti contemplationi, tranquillam serenamque mentem penitus postulanti, nimium contraria est. Sola uerò nocturna quiete, agitatio illa sedatur tandem, atque pacatur. Igitur accedente quidem nocte semper turbata mente, recedente uerò, ut plurimum mente tranquilla ad studia nos conferimus. Quicunque uerò mente nimium agitata res ipsas iudicare conantur, ij non aliter, quam illi, qui uertiginem patiuntur, omnia uerti putant (ut Plato inquit) quum ipsi uertantur. Quamobrem scitè Aristoteles in Oeconomicis iubet antelucem surgere, asseritque id &ad corporis sanitatem, &ad Philosophiae studia prodesse quam plurimùm, Sed hoc ita accipiendum est, ut cita &modica coena matutinam cruditatem diligentissime deuitemus. Denique sacer ille uates Dauid, omnipotentis tuba Dei, nunquam dicit uesperè, sed manè semper, atque diluculo in Deum suum canendum se cithara psalmisque surgere. Surgere quidem mente, ea hora omnino debemus, mox etiam corpore, si modò id commode fieri possit. Quae sit hora inchoandis studijs opportunior, quisue continuandi modus. Cap. VIII.