Latin
502.5 to 502.8
Ficino, Opera omnia 502.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Odores uerò calidos multum, siccosque, si soli fuerint, &continui, non probamus. Tenendus ore hyacinthus, qui animum uehementer exhilarat. Hierobatana quoque, id est, sclarea syluestiis, tum cibo, tum odore confert. Buglossa rursus, borago, melissa, horumque trium aqua. Rursus lactuca, endiuia, uua passula, lac amygda linum, mensae familiarissima esse debent. Fugiendus aër, ut feruens, aut glacialis nimium, aut nubilus, sed aër temperatus serenusque liberrimè admittendus. Mercurius, Pythagoras, Plato iubent dissonantem animum, uel moerentem, cithara cantuque tam constanti, quam con cinno componere, simulatque erigere. Dauid autem Poeta sacer psalterio psalmisque Saulem ab insania liberabat. Ego etiam (si modò insima licet componere summis) quantum aduersus atrae bilis amaritudinem dulcedo lyrae cantusque ualeat, domi frequenter experior. Laudamus frequentem aspectum aquae nitidae, uiridis rubeiue coloris, hortorum nemorumque usum, deambulationem secus flumina, perque amoena prata suauem, equitationem quoque, gestationem, nauigationemque lenem ualde probamus, &uarietatem in primis, facilesque occupationes, diuersaque negotia non molesta, assiduam hominum gratiosorum consuetudinem. ιορ Ο3 De curatione stomachi. Cap. X. Equitur ut curam stomachi quam diligenter habeamus, ne nauseam cruditatemue adducat unquam satietas, caputque offendat. Bis cibus quotidie fumendus est, &modicus, atque leuis, cinnamomo, mace, nuce muscata moderate conditus. Semper tamen siccus cibus pondere alimenta mollita motumque exuperet, nisi fortè atrae bi lis siccitatem admodum uereamur. Famem (si commode fieri potest) cibus, sitim potus expectet. Auiditas utriusque, supersit mensae. Fastidium &saturitas procul absint. Abstinendum ab ijs, quae ob nimiam humiditatem, uel uirulentam &unctam, uiscosamque materiam stomachum relaxando debilitant, uel etiam frigida aut calidissima sunt, aut propter dusitiam aegre coquuntur. Et quae talia sunt, ut dium post mensam palato saporem reddant molestiorem, siue inflent, siue caput multis uaporibus impleant, ab omnibus in primis, quae facile uel extra aluum, uel in aluo putrescant. Dulces sapores, aut acres, si soli sint, nullo pacto probamus, sed dulces acri quodam uel acuto, uel sicco uolumus temperari.