Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 502.9
Unproofread scanNot analysed yet
Mastix &men tha sicca, saluia recens, uuae passulae, cidonia poma cocta, condita saccharo, cichorea, rosa, corallus, lotus capparis, &aceto conditus, stomacho amicissima sunt. Mala praeterea punica sapore inter acidum dulcemque medio, &omnino quęcunque moderatem acida sunt, &aliquantulum austera, quae Medici styptica uocant, siue quae aliquantum acuta sint, uel salsa, uel aromatica. Mirobalani autem omnia superant. Vinum quoque rubeum potius, quam album, sapore quasi paululum subamaro, ac nisi caliditas, uel destillatio aliter postulauerit, optimum erit merum bibitum paululum. Omnino autem liquidiores epulae prius sumendum, quam duriores.