Latin
503.1 to 503.4
Ficino, Opera omnia 503.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sumpto uerò cibo, conuenit coriandrum, pomumque cydonium condi tum saccharo, mala punica, &pyra austera, mespila quoque &persica sicca, atque similia. Man dere uerò oportet, antequam deglutiantur singula exactissimè. Fouendus stomachus si oportet extrinsecus, mastice, rosa, mentha, corallo. Cauendum ne post cibum, duabus &tribus proximis horis, uel cogitationi difficili, uel lectioni sedulò incumbamus. Necessariae forsitan erunt horae uacationis quatuor, si cibus potusue uberior fuerit, aut cibus durior. Malum est cibo potuue uentrem extendere, pessimum stomacho sic extento, diffici lia cogitare. Neque dormiendum post cibum meridie, nisi maxima cogat necessitas, atque id quidem non prius, quam horas duas uigilauerimus. Nocte tamen sumpta coena, hora (ut uidetur) una uigiliae sat est. Coitus stomacho pestilens, praesertim si uel saturo statim, uel esuriente concumbas. Ocio moeret stomachus, exercitatione gaudet, nisi dum cibo sit plenus. Sumpto cibo statim modicem deambulandum, mox uero sedendum. De ijs quae fouent membra praecipua, &spiritus. Cap. XII. Ed iam operaeprecium facturus, ut nonnulla ex Medicorum officina in medium producamus, quae stomachi, cordis, cerebri, spirituum, ingenij, uires uel seruent inte gras, uel restituant, ac si uel pituita, uel atra bilis excrescat, uel immineat nausea, longè propellant. Omnes sine controuersia Medici consenserunt, nihil esse salutarius theriaca, fouendis, confirmandisque tum singulis membris &uiribus, tum spiritibus, atque ingenio. Huius igitur in primis utemur drach. dimidia, aut saltem drach. tertia parte, bis qualibet hebdomada, hyeme &autumno, sed aestate atque uere semel uel sola, uel si placet frigidis humidisque temporibus cum pauculo mero claro, suaui: temporibus uerò ca lidis siccisque, praesertim si natura, uel aetas sit calidior, cum aquae rosaceae duabus uncijs, aut tribus, stomacho scilicet uacuo sex aut septem horis antè cibum. Si theriaca desit, dabimus mithridatum. Sed ubi theriacam mithridatumue sumimus, eo die ab omni re calida penitus abstinendum, &si aestas aut uer fuerit, frigidis est utendum.