Latin
512.1 to 512.4
Ficino, Opera omnia 512.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CaucaCaueamusque diligenter, ne cibum potus exuperet, neue cibus sit liquidior, aut durior, aut hic, uel ille ualde sit actu frigidus, aut alimenta sint longè diuersa, aut crudum addamus crudo. Haec enim concoctionem magnopere prohibent. Caueamus insuper diligentissimen, ne uel coitu statim post eibum, uel somno meridiano saepius non necessariò, uel nocturna uigilia, uel labore animi ullo, siue corporis importuno, uel alio quopiam pacto digestionem impediamus. Digestionem dico equidem non primam tantum, quae fit in stomacho, sed secundum etiam, quae fit in iecinore: Tertiam insuper quae in uenis: Quartam denique quae in membris efficitur. Quae longo quodam indigent interuallo, &quauis impedita, pabulum non suppeditatur humori. Proinde sicut digestionem, sic excrementorum purgationem adiuuare in primis necessarium est ad uitam. Necessarium sordes etiam à cute detergere. Necessarius est motus corporis tam continuus, tam temperatus, tam uarius, quam coelestium aerisque motus, &ignis, &aquae, seruata duntaxat concoctionis, &somni necessitate. Defatigatione uerò, &resolutione uitata. Praeterea sub umbra situm cariemque obducimus. Sub diuo, sub lumine uiuimus. Quod pater meus Ficinus insignis medicus, frequenter habebat in ore. Sed ad haec foeliciter peragenda operaeprecium foret, non tam urbanis negocijs, quàm rusticis quibusdam exercitationibus à tenera statim aetare corpus assuefecisse, &quodammodo similibus. Interdum etiam nutrimentis, &uitae genus quodammodo uarium tenuisse. Quod me saepius ille prudens manebat. Qui enim in omni aetati lautissima quadam curiositate uiuunt, saepe minus tuti uiuunt. Qui uerò adolescentes se minus assuefecerint, adulti saltem assuefaciant, cautioribus tamen &paulatim id tentantes. Sanguis &humor accommodatus uitae, aerius esse debet, qualitate temperatus. substantia medius atque tenax. Cap. VRaeci omnes inter praecepta, ad diuturnam uitam maximè necessaria, mandant ut euchymis alamur. Euchima uocamus alimenta salubria, quae bonum afferunt nutrimentum, id est, sanguinem bonum. Bonum uerò sanguinem appellamus Tnon frigidum, non siccum, non turbulentum, sed calidum, &humidum atque clarum. Calidum quidem calore non acri. Humidum uerò humore non aqueo. Clarum quoque, nec tamen interea tenuissimum. Iam uerò feruentior sanguis, naturalem tum calorem exacuit, tum exiccat humorem, &quem ipse humorem infert uel calorem, resolubilem praestat atque fugacem.