Latin
512.5 to 512.8
Ficino, Opera omnia 512.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis praeterea humidior, proniorque ad aquam, naturalem obtundit calorem, humorem quoque naturalem, uel hebetat, uel impellit, sub calore liquescere, uel suffocat humiditate calorem. Et omnino, si qua portio naturalis humoris ex aqueo sanguine trahitur, tum putrescit facile, tum citò diffluit, atque dissoluitur. Hinc effi citur, ut qui molliores fructus herbasque comedunt, nisi raro forsan, &pro medicina tunc uentrem leniente sumant, breui uenas succo crudo putrefactionique obnoxio penitus im pleant. Ac ne id accidat, tutius pro alimento, uel coquuntur, uel saltem cum pane miscen tur. Sanguis ergo nec igneus esto, nec aqueus, sed aerius. Nonaeri crassiori similis, ne procliuior sit ad aquam. Non aeri subtilissimo, ne facilè incalescant ignem, sed substantiam teneat mediocrem, in qua medius aer dominatum habeat plurimum. Caetera elementa insint, quatenus aeris accommodantur imperio. Non sit eius substantia subtilissima, ne humorem instabilem generet, spiritumque uolatilem, &dissolutioni subiectum. Non sit crassissima, alioquin &ingenio minimè ministrabit, &uix in naturalem humorem ac spiritum permutabitur, meatus obstruet, suffocationi dabit occasionem. Et spiritus qui uix tandem crassus inde creatur, densitate sua, &ipse parum idoneus est ad uitam, &calorem naturalem ita suffocat, sicut fumus densior flammam comprimit protinus &extinguit. Mitto quod saltem adeò tenebrosus est, ut utinam efficiat moestam, more deteri orem. In primis autem, ut mihi uidetur, ad uitam expedit diuturnam, sanguinem unà cum substantia quidem aeria ualde, nec admodum crassa, habere glutinosum aliquem in se humorem atque tenacem, qualem fermè cum subtilitate habet oleum oliuarum, &humor anguillae pinguis simulatque tenuis, &oleum ex terebinthina quadam sublimatione tractum. Tu igitur alimenta, caeteraque omnia, quae sanguinem pro uiribus, humoremque talem efficiant, diligenter eligito. Sanguis enim humorque talis sicut oleum flammae, ita ui tali calori pabulum est, &unà cum subtilitate habet etiam firmitatem.