Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 512.9
Unproofread scanNot analysed yet
Plaeceptum enim Rasis est pro iuuentute seruanda, rebus uti sanguinem ad praecordia traducentibus, ibique conducentibus, corque fouentibus. Quod Auicenna probat, aquosam labilemque sanguinem praecipiens euitandum. Differens autem in hoc, pro differentia corporum ratio est habenda. Nam ubi densius corpus est, ad subtilitatem sanguinis, ubi rarius ad crassitudinem eiusdem, omnibus est remedijs declinandum. Vbi media corporis habitudo, uia similiter media tutius imus. Nunquam tamen naturalem corporis habitudinem extirpare conabimur, alioquin uitam ipsam extirparemus.