Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 513-3
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter ne destituatur tuum corpus ab loue, moue corpus in die, horaque in regno louis, &utere interim louialibus, Argento, hyacintho, topatio, corallo, crystallo, berillo, spodio, saphyro, uiridibus aërijsque coloribus, uino, saccharo albo, melle, &cogitationibus affectibusque plurimum louialibus, id est, constantibus, aequis, religiosis atque legiferis. Et inter homines eiusmodi, sanguineosque &pulchros, uenerabilesque uersantos. Sed memento primis illis rebus frigidis inserendum esse aurum &uinum, menthamque &crocum. Animalia uerò louialia esse agnum pauonemque, &aquilam, &iuuencum. Quomodo uerò uirtus Veneris attrahatur turturibus, cosumbis &motacillis, &reliquis, non permittit pudor ostendere. De concordia mundi, &de natura hominis secundum stellas. Quomodo fiat attractus ab unaquaque stella.