Latin
513.1 to 513.4
Ficino, Opera omnia 513.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Eque uerò diffidere debet quisquam, nos atque omnia quae circa nos sunt, praeparamentis quibusdam posse sibi uendicare coelestia. Nam coelitùs haec facta sunt, assidueque reguntur, &illine in primis praeparata sunt ad illa. Et quod ma ximum est, mundus animal in se magis uinum est, quam quoduis aliud animal, si modo est animal perfectissimum. Ergo sicut in nobis membri cuius libet praesertim principalis qualitas motusque ad alia pertinet, ita membrorum principalium actus in mundo commouent omnia, &membra inferiora facilè capiunt à supremis ultro dare pa ratis. Quo enim potentior causa est, eo promptior est ad agendum, eo igitur propensior est ad dandum. Exigua igitur praeparatio nobis insuper adhibita sufficit coerestium mu neribus capiendis, si modo quisque ad id praecipuè se accommodet, cui est praecipuè subditus. Sed ante uniuscuiusque nostrum proprietatem, humanae speciei proprietatem con siderare debemus. Hanc igitur esse solarem Astrologi Arabes consenserunt. Quod ego è statura hominis erecta pulchraque, humoribusque subtilibus &spiritus claritate, imaginationisque perspicuitate, studioque ueritatis &gloriae, uerum esse coniecto. Addo quinetiam proprietatem huic Mercurialem, ob strenuum uersatilis ingenij motum. Et quoniam humanam genus natum, nudum, inerme, omnium egenum, haec omnia propria industria sibi comparat, quod est Mercurij proprium. Addo etiam louialem ob comple xionem corporis temperatam atque leges. Et quoniam secundo mense, quo lupiter dominatur, uitam accipimus, atque nascimur nono, quo iterum recipit dominatum. Itaque hu mana species ab his tribus potissimùm dotes insuper ampliores ita demum sibi poterst ufendicare, si per Solaria Mercurialiaque &louia, seipsam eis magis indies, atque magis accommodabit. De reliquis autem quid? Saturnus non facile communem significat humani generis qualitatem atque sortem, sed hominem ab alijs segregatum, diuinum aut bruta, beatum aut extrema miseria pressum. Mars, Luna, Venus affectus &actus homini cum caeteris animantibus aequè communes. Ad Solem igitur &louem atque Mercutium reuertamur.