Latin
514.1 to 514.4
Ficino, Opera omnia 514.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrobique uerò modicus sit excessus. Vbique calor &humor nonnihil glutinosum habeat, atque stipti cum, ut illinc membris irrigatus humor inhaereat firmius, ac diu sub calore perduret. Ele ctum triticum, &panis electus hoc in primis habet. Deinde rubrum stipticumque uinum, parumque dulce. Tertiò, pinei nuclei, resque ijs temperie &lentore persimiles. Quartò, carnes non humidae, simulatque laxae, ut suillae &agninae lactantes. Medici tamen ueteres, ma ximè Galenus, suis carnes &sanguinem, propter quandam cum corpore nostro similitudinem ualde commendant. Optimae sunt igitur similibus corporibus, ut rusticis &robustis, corpusque multum exercitantibus, praesertim si quatriduum gariophylis, coriandris praeparatris, sale conditae seruentur. Et sanguis forsan utilis si cum saccharo coquatur, defecatusque ad summum fuerit, atque liquens. Sed ut ad numerum reuertamur, non probantur carnes humidiores, quales diximus, non durae simulatque siccae, quales uetustioris leporis, atque bouis, sed mediae quaedam, ut gallinaceorum, pullorum, caponum, pauonum, phasianarum, perdicum, fortè etiam pullorum columbinorum, praesertim domesticorum. Tales quoque sunt capreoli, uitulique iuuenes, &anniculi uerueces, pariter atque apri. Hoedos non sperno lactentes, caseumque recentem. Auiculas equidem praetermisi: frequens enim subtiliorum alimentorum ulus, stomacho solùm conuenit crassiora minimè toleran ti. Qui uerò ualidior est, fugacem ex ijs fumum reportat, uel humorem. Qua tamen gallinarum non praetermitto, si uitellus unà cum albo comedatur. Vitellus namque solus delicatorum est nutrimentum: nam Auicenna probat nutrimentum nullum expedire magis in diminutione sanguinis, &dissolutione spiritus cardiaci, quam uitellum oui gallinae, uel perdicis, uel phasianae. Neque fortè ab re fuerit anseres nutrire spelta aquaue nitida, ac post necem carnes sale &coriandris aceto praeparatis conditas, dies septem seruare prius, quam edas. Ceruumque similiter, si stomachus fuerit ualidissimus. Probabile namque est lon gaeua quaedam animalia ad uitam conferre longaeuam, si tamen huiusmodi carnes iuuenes comedant. Similiter aliae carnes uicissim sunt totum assae, tum elixae. Cibus esto duplus ad potum. Panis duplus &sesquialter ad oua, triplus ad carnes, quadruplus ad pisces, herbas, fructus humidiores. Ne incipiat à potu mensa, neque potus sit semel uberior.