Latin
514.5 to 514.8
Ficino, Opera omnia 514.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Semper stipticum aliquid absque potu, uel modico, sequatur mensam. Vbi complexio aetas, locus, tempus, ad calidum siccumue labitur, tu quoque paulisper ad opposita decli nato. Vbi ad frigidum, aut humidum, similiter ad opposita uergito. Vbi temperies, seruato temperiem. Eatenus autem exercitationi quidem corporis est addendum, &animi detrahendum, quatenus epulis uescimur durioribus, ad diuturnitatem uitae aliquando forsitan necessarijs. Mensae tibi sint in nouem diei horis duae, &utrobique parcae. Parcior uerò coena. Exercitationes corporis duae fermè post digestionem primam ad sudorem quasi productae. Somnus quidem nocturnus, quia semper est necessarius, semper bonus, diurnus autem, nisi admodum necessarius, nunquam bonus. Non esse utendum alimentis, quae citò putrescant, uinum &triticum prae caeteris eligenda, putrefactio &resolutio fugienda. Cap. VII. Nimalia uerò quaecunque in nostram custodiam ueniunt, mundis electisque ali mentis nutrienda sunt, antequam uescamur. Atque haec &alia omnia ex pascuis altioribus &odoriferis eligenda sunt. Inter haec regulam ante omnes ab ArnolA. Ado Philosopho comprobatam, memori semper mente teneto. Animantes, herbas, poma, fruges, uina ex altis oporiferisque, ut diximus, regionibus eligere oportere, quas uenti temperati serenant, suaues Solis radij fouent, ubi aquae nullae stagnant, culta sterquilinio non pinguescunt, sed humore natiuo, ubi etiam quaecunque nascuntur, diu permanent incorrupta. Hic duntaxat habitandum est, hic quoque nascentibus uescendum est, ex alimentis, quae breui putrescunt, humorem nos comparaturos diuturnum, &à putrefactione remotum. Neque sperandum facilè nos diu uicturos, ubi terrę fructus incorru pti diu non conseruantur, ubi rarò admodum homines sunt longaeui. Quantum uerò sit in loco uictuque discrimen, pomum declarat Persicum. In Persica quidem uenenum, in Aegypto, cordis amicum. Et helleborus in Anticyra impunè sumptus, alibi uerò uenenum. Aristoteles habitationem eligit altam ad Meridiem Orientemque spectantem, sub aëre subtili, nec humido, nec frigido. Et Plato longaeuos in aeditissimis, atque temperatis reperit regionibus. Deterrimum uerò est, stercorare agros, uel aquas stagnantes ex agris minimè deriuare. Omnia enim illic citae corruptioni subiecta nascuntur.