Latin
515.5 to 515.7
Ficino, Opera omnia 515.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum quidem aquosum putrefactioni subiectum, si conseruata eius substantia coctum fuerit, hoc saltem erit utile, alioquin non lau datum, quod humorem corruptibilem non creabit, sed acumen eius aqua electa temperandum erit. Vinum uerò quale probauimus, Isaac ex antiquorum sententia theriacis magnis, inquit, esse persimile. Quod, ut diximus, temperatum, habitudinem corporis frigidam calefacit, refrigerat calefactam, humefacit siceam, humidiorem uerò desiccat, atque (ut Galenus ait) naturalem humorem recreat, calorem fouet, utrumque contemperat. Miscere uerò uinum eiusmodi magis necessarium est iuuenibus minus senibus, frigidis uerò senibus minimè. Frigida namque duraque senectus (ut inquit Plato) ita mero feruet, atque molitur, sicut uel igne ferrum, uel aqua lupini. Quod diximus per uinum oppo sita fieri, atque dissidentia temperari, scito etiam per glycyrrizam fieri, sed debilius. Fieri etiam per oleum rosaceum, sed extrinsecus. Haec ergo tibi familiaria sunto. Neque diffidas quicquid &qualitate temperatum est, &uirtute potens, posse reliqua temperare, sicut frigus alia frigefacere, id in primis habere temperamento louis, quo etiam saluberrima sunt. Sed de his alibi disputandum. Kk -Diaeta Diaeta uictus &medicina senum. Cap. VIII. Vi septimum iam septenarium impleuerunt, quinquagesimum attingentes annum, cogitent Venerem quidem significare iuuenes, Saturnum uero senes, atque has apud Astronomos stellas inter se maximè omnium inimicas existere. Rem ergo ueneream Saturno fugiant, quae iuuenibus etiam uitae plurimum detrahit.