Latin
515.1 to 515.4
Ficino, Opera omnia 515.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem eos non uituperare non possum, qui sapientem Hesiodum idcirco uituperant, quòd in re rustica sterquilinium praetermiserit. Sed ille prudens salubritatem potius, quàm fertilitati consuluit. Satis autem ex lupinorum fabarumque folijs, tempestiuè subuersis, agrum pinguefieri posse putauit. At uero regiones humidiores immundasque colere, &alimenta minimè duratura sumere compellamur, eum quasi seruemus uictum, quem sub aere pestilenti Medici mandauerunt. Qua de re in libro contra Pestilentiam satis egimus. Summatim uerò suauibus, &quodammodo calidis utemur odoribus. Aloe ritè praeparata saepe, leuiterque purgabimur. Ritè uerò praeparatam dicimus, si lota fuerit aqua rosacea, uel succo rosarum, aut si cum rosis recentibus contritisque fuerit perfectè commixta. Dein de addatur ei myrobalanus, atque mastix, &fortè rosa. Medicina haec extra controuersiam mirabilis est ad conseruandam diu mentem sanam in corpore sano. Praeterea corpus excitabimus, opportuno utemur foco. Hoc puluere epulas condiemus. Myrobalanorum emblicarum sit pars uncię quarta, sandalorum uero dimidia, cinnamomi integra, octaua croci. Hoc itaque puluere, rebusque simul, acribusque imminentem, &putridis alimentis, &locis corruptionem forsitan inhibere poterimus. Meminerimus autem, ubi plures putrefactione suffocationeque, quam resolutione pereunt, ibi putrefactioni &suffocationi maximè resistendum. Vbi uerò contrà, uicissim uti condimentis aromaticis, &quodammodo austeris, ut diximus, odoribusque similibus, quouis tempore putiefactionem prohibet ungi oleo, frigoris iniuriam, uti iauacris ex aqua &oleo, resolutionem ex labore uel calidis temporibus imminentem. Similiter os aqua saepe colluere, succum gly cyrrizae, uel saccharum crystallinum ore tenere. Aqua rosacea multa, paucoque aceto rosaceo manus faciemque perfundere, similibusque odoribus uti. Septima, qua quae hora alimentis modicis recreari, corpore simul &animo conquiescere, calore uitato. Plurimùm uerò interest, quale sit uinum &triticum, quibus assiduè uescimur. Haec ergo sint talia, ut ultra annum, &potius ad triennium integra perseuerent, si modò incorruptibilem ex ijs alimoniam sperare debemus. Vinum, siue album, siue rubrum sit, esto clarum, suaue, stipticum, odoriferum, &quod indigeat aqua. Nisi fortè uinum repereris, leue simul, atque durabile, quod rarissimum esse solet. Quod uerò ualidius est, Philosophus Isaac uinum dicit esse uinosum, coctum Sole, uentisque purgatum, quod aqua fontis puri temperari iubet, aliquandiu antea, quàm bibamus, ut perfectius misceatur. Aquosum uerò uinum, atque debile, uel acerbum, fugiendum monet, utpotè quòd intra uenas &membra acidum citò fiat, aut aliter putrefiat.