Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 517
Unproofread scanNot analysed yet
De naturis aromatum &cordialium necessarijs, &rursum qualis senum uictus. Cap. IX. CCito myrobalanis uarias inesse uirtutes. Vnam, quae mirabiliter superfluum exic cat humorem, unde caniciem prohibet. Secundam, quę humorem colligit naturalem, &à corruptione simul &inflammatione tuetur, unde uiam producit in Slongum. Tertiam, quae stiptica aromaticaque potentia, uirtutem &spiritum naturalem, &animalium congregat, &fouet, &roborat. Hinc aliquis uitae lignum in Paradiso myrobalanum fortè fuisse putabit. Simile quiddam fermè faciunt aurum &argentum, corallus, spodiumque, &preciosi lapilli, quamuis pro aromatica uirtute facultatem afferant illustrandi. Tu merò memento aromatica tunc maximè prodesse nobis ad uitam (ut suprà significauimus) quando cum uigore quodam aromatico humida sunt pariter, atque calida, lentoremque pinguem habent, commodum augmento, quales sunt in primis radices beeniae albae, similiter atque rubentes, praesertim recentes. Aut saltem quando cum uirtute quadam subtili odorifera, &acuta, substantiam densam habeant, &stipticam ual de proprietatem, qualis utique compositio inter cordialia frigida primum myrobalanus inesse uidetur, &succino. Deinde rosis &succo, &semini citri. Tertiò sandalis &coriandiis, atque myrto, caeterisque similibus. Inter calida uerò cordialia zedoariae, ligno aloes, citri cortici, &gariophylis, nuci muschatae, maci, olibano, mastici atque doronico, qualem etiam saluiae experimur inesse. Tradunt ambram &muscum stipticam habere uirtutem. Zinziber autem ob quandam eius humiditatem, praesertim recens &conditum senibus, saepe prodest. Sed hoc &gariophylus propter caloris uehementiam, cautè uidetur accipiendum. Zedoaria quoque caute, tametsi theriacae similis iudicatur, &stipticam simulat. que pinguem naturam habet, senibus commodissimam. Ambra propter calorem quasi temperatum tutò fermè sumitur, ac propterlentorem cum stiptica subtilitate mixtum, praerogatiuam habet ad uitam in membris &spiritibus confirmandam, tum uerò si ex ea fiat aqua, cutisque lauetur, digestionem quartam restituit, ac morbos eius defectu contingentes expellit. Aromatica uerò, quae subtilem admodum substantiam habent, qualem cinnamomum, atque crocus, cordialibus frigidis &durioribus sunt miscenda. Nam aromatica si tantùm calida subtiliaque sint, &sola sumantur, naturalem calorem nimis excitant, humoremque dissoluunt. Necessaria tamen sunt, tum frigidioribus &humidioribus epulis concoquendis, tum cordialibus duris ad praecordia transferendis. Te namque latere non debet, humorem ipsum uitae necessarium primas in corde sedes habere, &arterijs uenisque eiusdem, quod Isaac perspicuè docet, atque, ut Auicenna probat, hic humor naturali caeterorum membrorum humore frequenter irrigatur, atque fouetur. Quapropter cauendum est, ne membri ullius humor casu quopiam arefiat, multoque ma gis, ne praecordiorum humor comminuatur. Atque ut nutrimenta, uel fomenta, &cordialia omnia per angustos meatus ad praecordia latissime perferantur, his insere crocum. Vt uero sistantur ibi, myrobalanos adhibe. Vt autem consequaris utrumque, accipe inter calida muscum, atque ambram, interfrigida rosas, atque myrtum. Memento dulce marathrum senibus profuturum. Nam &nutrimentum per membra diffundit, &qua facultate lac, eadem humorem auget naturalem. Vnde Dioscorides marathro serpentes ait annuam exuere senectutem. Probamus &saluiam. Haec enim naturae uirtutem temperatè calefacit &firmat, paralysim propulsat. Probamus &moderatum conditi zinziberis usum: habet enim cum calore pinguedinem. De auro, &aureis alimentis, &refocillatione senum.