Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 517-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Vrum omnes ante omnia probant, tanquam omnium rerum temperatissimum, &à corruptione tutissimum. Siquidem propter splendorem, loui autem propter temperaturam consecratum, ideoque posse calorem naturalem cum humoAremirificè temperare, humores à corruptione seruare, Solarem &louialem spi ritibus &membris inferre uirtutem. Veruntamen oportet durissimam auri substantiam, subtiliorem facere, penetratuque facillimam. Nouerunt enim cordialia tunc maximè latentem cordis recreare uirtutem, quando in eis attrahendis minimè natura laborat. Vt autem minimè fatigetur, uel subtilissima iam effecta, uel cum subtilissimis sunt exhibenda. Optimum fore putant, si absque aliena permixtione aurum potabile fiat. Sin minus possit, contusum, &in folia redactum accipi uolunt.