Latin
518.1 to 518.4
Ficino, Opera omnia 518.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aurum fermè potabile habebis (ut dicam) Collige flores boraginis, buglossae, melissae, quam citrariam nominamus, &quando Luna Leonem subit, uel Arietem, uel Sagittarium, aspicitque Solem, aut louem, coque cum candido saccharo, aqua rosacea liquefacto, &pro qualibet uncia insere diligenter aurifolia tria. leiunus cum uino quodam aureo sume. Item aquam ex capone destillantem foco, uel aliter consumpto, una cum luleb sume rosaceo, in quo auri folia quaedam antè contuderis. Praeterea in nitidissimam fontis aquam aurum extingues ignitum, cum eodem auri contundito folia. Eadem uinum aureum temperato, &unà cum eiusmodi potu comedito recentem oui uitellum. Facile uerò in tota corporis arbore seruabis humorem, si in radicibus conseruaueris. Accipe igitur gallinarum &pullorum eiusmodi atque caponum, cor, iecur, stomachum, testiculos, atque cerebellum, coque aqua modica, minimo sale. Cocta contunde ex tota carne, &toto iure, &saccharo, addito recentis oui uitello, fac placentam modico cinnamomo crocoque conditam &auratam. Hac uescere esuriens semel saltem, quanto quoque die, &tunc quidem sola, claro tamen ad potum addito uino. De usu lactis sanguinisque humani pro uita senum. Cap. XI. Aepe post decimum statim &nonnunquam post nouum septenarium, arbor hu mana arefacto paulatim humore tabescit. Tunc primum humano iuuenilique liquore irriganda est haec arbor humana, quò reuirescat. Eliges ergo puellam saSnam, formosam, hilarem, temperatam, &famelicus lac eius sugito crescente Luna, statimque comedito marathri dulcis modicum puluerem saccharo ritè confectum. Sac charum quidem lac in uentre cogi, uel putrefieri non permittit, marathrum uerò quum &subtile sit, &lactis amicum, dilatabit ad membra. Quos hectica senilis exedit, Medici diligentes liquore humani sanguinis, qui arte sublimi destillauit ad ignem reficere moliuntur. Quid ergo prohibet, quò minus senio iam quasi confectos interdum hoc etiam potu reficiamus? Communis quaedam est, &uetus opinio, aniculas quasdam sagas (quę &striges uulgari nomine nuncupantur) infantium sugere sanguinem, quo pro uiribus iuuenescant. Cur non &nostri senes omni uidelicet auxilio destituti, sanguinem adolescentis sugant? uolentis, inquam, adolescentis, sani, laeti, temperati, cui sanguis quidem sit optimus, sed fortè nimius. Sugant igitur more hirundinum ex brachij sinistri uena uix aperta unciam unam, aut duas.