Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 519
Unproofread scanNot analysed yet
Nam saepe etiam postquam stomachus ipse concoxerit, nisi &iecur, quasi di gesserit, sumere nutrimentum, naturam distrahit, atque fatigat, quae quidem lassitudine saepius frequentata, aduolat intempestiua senectus. Senes hyeme uelut oues aprica petant, aestate uelut aues amoena riuosque reuisant. Frequenter inter uirentes uersentur plantas, &suauiter redolentes: hae namque uiuentes, spirantesque conspirant ad spiritum hominis augendum. Ad loca uerò communiter apibus amica confugiant, mellaque hyeme degustent. Mel enim cibus est senibus in primis amicus, nisi ubi bilis timetur incendium. Amicus caseus recentissimus, amici dactyli, ficus, passulae, cappares, dulcia punica, zizipha, hyssopus, scabiosa, betonica, sed pistacia multò magis. Pinei uerò nuclei maximè omnium, sicut diximus. Ex quibus plurimum referent adiumentum, si eos horas duodecim in aqua paulum cali da teneant, prius quam edant. Sic enim stomacho non nocebunt. Ac praeterea, si dum his utun tur, etiam inter pineta &oliueta, uitesque uersentur, aut saltem pini uaporem accipiant, &odorem. Item gummi lachrymaque pini cum oleo, uel uino corpus saepe deliniant. Probabile enim est arbores longa naturaliter uita dotatas, praesertim sic etiam hyeme uirescant, ad longam tibi uitam umbra, uapore nouo fructu, ligno &tempestiuo quolibet usu prodesse. De animalibus autem longaeuis suprà diximus. Iam uerò ad idem tibi fortè condu cet, si uiuas plurimum penes eos, qui sani, tibi sano natura sint similes, &amici, ac magis for san, si paulò iuniores. Vtrum uerò &quomodo frequens adolescentum consuetudo parumper senium retardare ualeat, pudicus Socrates consulendus. Quae adminicula senes à Planetis accipiant ad omnia membra fouenda.