Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 519-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. VErùm consulite potius soliciti senes Apollinem, qui Socratem Graecorum sa pientissimum iudicauit. Consulite louem insuper, atque Venerem. Phoebus ipse artis medicinae repertor, nucem muscatam uobis fouendo stomacho dabit. lupiter cum Phoebo mastichen, atque mentham. Venus uerò corallum. Fouendo rursum capiti, Phoebus paeoniam, thus, amaracum, &cum Saturno myrrham. Spicam nardi, macemque lupiter. Venus denique dulce marathrum, atque myrtum. Ad cor uerò fouen dum accipietis à Phoebo quidem citrariam, crocum, lignum aloes, thus, ambram, muscum, doronicum, modicum gariophylorum, citri corticem, cinnamomum. Ab loue lilium, buglossam, ozimum, &mentham, beeniasque radices, &candidas pariter, &ruben tes. A Venere quidem sola myrtum &sandalum, atque rosam, unà cum Saturno coriandrum. Haec uos condite diligenter. Et quae stomachi sint, cydonicum oleo in formam ceroti conficite. Quae uerò capitis, oleo spicae perfundite, ac illinite ceruicem, tempora, frontem. Quae denique cordis, aureo uino spargite, aquaque rosacea, eaque foris praecordijs admouete. At iecur in primis creando sanguini necessarium, nescio quomodo praetermisimus. Huic ergo semper cupatorio &opobalsamo Phoebus opitulabitur. Pistaceis lupiter, atque passulis, Venus autem hepatica, endiuia, spodio, cicorea. Lieni tandem fouendo Saturnus ille uester unà cum loue capparim dabit uobis, scolopendriam, tamariscum. Sicut uesicam lupiter cum Venere, pina, glyzyrrhiza, amido, cucumeris seminibus, mal ua, althaea, manna, casia curat. Saturnum uerò uerendum pluribus, ne adeò uos fugite senes. Hic enim quam peregrinus est iuuenibus, tam uobis domesticus erit. Vt igitur totum ipsi quoque uobis corpus uegetet pro uiribus, atque confirmet, accipietis nonnunquam ab eo regnante, pariterque à Phoebo muniam simul, &anseris assi pulpam, haec anseris adipe modico delinite, contundite diligenter, Myrobalanorum chebularum, atque Indarum melle concoquite, ambra, musco, croco condite, credentes medicinarum ad uitam confe rentium ueram esse fidem. Qua speretis &Deum supplicantibus uobis adspiraturum, &res ab eo creatas, praesertim coelestes mirificam proculdubiò ad augendam, uel conser uandam uitam habere potentiam. De confabulatione senum sub Venere per uirentia prata.