Latin
52.5 to 52.8
Ficino, Opera omnia 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &ianua interioris aedis, quae respiciebat ad Orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae uiginti uiris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque uectibus, &seris munita, ac passulis in altum demissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta. Sed &transacto die festo, post aliquot dies, prima &uigesima die mensis Artemesi, id est, Maij, prodigiosus apparuit uisus, &fidem penè excedens, quòd certè falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset malorum consecuta pernicies, &enim propè Solis occasum usi sunt currus, &quadrigae in omnem regionem per area ferri, &armatorum cohortes misceri nubibus, &urbes circundare agminibus improuisis. In alio autem die festo, qui Pentecostem appellatur, noctu Sacerdotes ingressi templum ad mysteria ex more complenda. Primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde uoces subitas audiunt, dicentes. Migremus hinc: Additur ijs aliud terribilius, etenim quidam Ananiae filius loannes nomine, uirplebeius, &rusticus antè quartum belli annum, cum ciuitas in pace, &abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repentè clamare cepit: Vae ab Oriente, uae ab Occidente, uae à quatuor uentis, uae super Hierosolymam, &super templum, uae super sponsos, &sponsas, uae super populum, &indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens hoc clamabat, usque quo quidam primores expopulo uiri, uelut infausti praesagij indignatione commoti, correptum hominem uerberibus multis afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed ne eos quidem, qui circumsteterant, deprecans, easdem uoces pari obstinatione &clamore repetebat. Tum principes intelligentes, (ut res erat) numinis esse motus in uiro, perducunt eum ad ludicem Rom. apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lachrymas fudit, sed eandem uocem miserabiliter, &cum quodam ululatu emittens per singula penè uerbera proferebat. Addens etiam hoc, uae uae Hierosolymis, hucusque losephus. Sed antem illum lesus malè haec ita prę dixerat. Vae praegnantibus, &nutrientibus in illis diebus.