Latin
53.1 to 53.3
Ficino, Opera omnia 53.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Orate autem, ut non fiat fuga uestra hyeme, neque Sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis neque fuit ab inito seculi hucusque, neque erit. Videns igitur lesus ciuitatem fleuit super eam dicens: Si agnouisses &tu in hac die, quae ad pacem tibi sunt, nunc autem absconditum est ab oculis tuis, quia uenient dies super te, &circundabunt te inimici tui uallo, &circuibunt te &perurgebunt te undique, &ad solium deducent te &filios tuos, &necessitas magna super terram erit populo nuic, &cadent in ore gladij, &captiui ducentur in omnes Gentes. Et Hierusalem erit conculcata à Gentibus quousque compleantur tempora Gentium. Cùmautem uideritis circundari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquabitur desolatio eius. Praedixit &his alia similia, quae si quis cum losephi historia conferat de Christi diuinitate debitare non poterit. Quid praeterea dicets ad haec ô miseri, quod non semel tantum afflicti estis, aut breue tempus, quemadmodum solent, qui pro delictis humanis poenas dant, sed tanquam sempiterno Deo poenas pro laesae maiestatis crimine dantes, &ubique, &semper miserabiles oberratis, neque id quidem iniuria. Semper enim peccatis, tum quia pertinaces estis, tum quia mysterio Christi detrahitis. Quanuis autem multae nationes Christianis obstiterint, rigidius tamen uos quam alij iure pu niti estis, &puniemini, quia olim super caeteros honorati à Deo nimium ingrati fuistis, Prophetas occidistis, &Christum. Primi omnium Christianis, tum in Iud. ea rapinis &nece, tum ubique Gentium insidijs aduersati estis. Excitabatis ubique contra eos Gentium uires, unde &exemplo, &instigatione multorum ludaeorum Christiami passim lacerabantur. Verùm coelestis dux exercitum suum undique obtruncatum miris modis instaurabat, &mirificè augebat Fuisse autem uos in Christi uindictam dissipatos, Mahumethes etiam confitetur, qui ait in Alcorano: Deum erip uisse lesu animam ex manibus ludaeorum, reduxisse ad se atque exaltauisse, sectatoresque Christi persecutoribus praeposuisse etiam usque ad mundi iudicium atque finem.