Latin
521.12 to 521.14
Ficino, Opera omnia 521.12-14
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnus autem pro uita terrena, à qua separatus ipse, te denique separat, coelestem uitam reddit, atque sempiternam. Hoc ipso similes esse uidentur inter se Venus, atque Saturnus, qui sanè quam Aquario gaudet, tam regnat in Libra, quòd homines &hic, &illa generandi libidine uexat, nocetque uexatis, ut inde posteritati prosit. Sed haec quidem foecundat corpus, stimulatque foecundum. Ille mentem suo semine grauidam urget ad partum. Vos igitur prouerbij memores: Ne quid nimis assiduis, assiduis prudentiae fraenis parturientis utriusque libidinem cohibite. Tametsi multò citius grauiusque ille laedit, quos tędio, torpore, moerore, curis, superstitione premit, quàm quos supra uires corporis, moresque mortalium eleuat ad excelsa. Omnino uerò seruate moneo, quod aequus lupiter Pythagoram docuit, &Platonem, huma nam uitam in quadam aequali animae ipsius cum corpore proportione seruari utrunque suis quibusdam alimentis, &exercitationibus ali, ac similiter auderi. Si quis alterutrum educatione praecipue sua multò robustius altero tandem efficit, non mediocrem facit uitae iacturam. Propterea quicunque inter res Medicorum arte laudatas potissimùm eas eligit, quae corpori simul &ingenio prosunt, maximum uitae sibi uendicat adiumentum. In earum uero numero uinum, mentham, myrobalanum, muscum, ambram, zinziber recens, thus, aloem, hyacynthum, similesque lapillos, herbasue consimiles esse putate, &quae ad utriusque utilitatem à Medicis pariter componuntur. Sed longioribus his quandoque interceptis ambagibus, ego quoque Medicus huc accessi. Si sapores ex rebus acce ptis non ultra uiuentibus, item odores ex aromatibus iam siccis, uitaque uacuis, multum ad uitam conferre censentur, quidnam dubitatis odores ex plantis, radicibus adhuc suis haerentibus, uiuentibusque, mirum in modum uitae uires accumulaturos?