Latin
Cap. XLIII
Ficino, Opera omnia 522
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si uapores exhalantes ex uita duntaxat uegetali magnoperè uitae uestrae prosunt, quantum profuturos existimatis cantus aërios, quidem spiritu prorsus aerio, harmonicos harmonico, calentes adhuc uiuosque uiuo, sensu praeditos sensuali ratione conceptos rational? Hanc ergo uobis à me fabricatam trado lyram, cantumque cum ipsa Phoebeum, solamen laborum, diuturnae uitae pignus. Sicut enim res qualitate temperatissimae, simulque aroma ticae, tum humores infer se, tum spiritum naturalem secum ipso contemperant, sic odores eiusmodi uitalem spiritum, sic rursum similes quoque concentus spiritum animalem. Dum igitur fides in lyra sonosque, dum tonos temperantis in uoce similiter spiritum uestrum intus contemperari putate. Ac ne ipse Venere sim auarior, quae sine Baccho friget, ab hoc ipso Libero patre per me nectar hoc accipite. Qui praecipuè inter uos frigent, temporibus similibus bis septimo quoque die uncias uernacei, uel maluatici dulcis meri duas sumant, cum una pacis uncia, tribus ante mensam horis. Semel autem drachmam unam sublimis aquae destillantis ex uino cum Iulebrosacei semuncia. Quo quidem liquore illinire etiam cutem, &ad olfactum uti commodissimè possunt. Atque ut post eiusmodi nectar Ambrosiam quoque uobis afferam, hanc insuper acceptam ab loue largior medicinam. Quatuor myrobalanorum uncias accipite chebularum, tres rosacei sacchari, conditi zinzi beris hyeme quidem unciam, aestate uerò semunciam. Tria haec cum emblicarum melle concoquite suauiter, septemque auri folijs exornate. leiuni bolum ante prandium quatuor horis accipite. Anno saltem integro quotidie id assumite, ut inde uelut Aquilae renouetur uestra iuuentus. Hactenus quasi Mercurium locutum existimemus. Confirmatio superiorum, &uitandi coitus aßiduaeque cogitationis praecepta.