Latin
528.1 to 528.4
Ficino, Opera omnia 528.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XX. Vum Astronomi singulas deinceps diei horas Planetis ordine singulis distri buerint, similiterque septem hebdomadae dies, atque in ipso foetu per menses digesserint officia planetarum, cur non etiam per annos eadem disponamus? ut quemadmodum infantem in aluo latentem rexit primo mense Saturnus, ultimo Luna: sic statim natum ordine iam conuerso, primo ipsius anno ducat Lu na, secundo (si uis) Mercurius, tertio Venus, quarto Sol, quinto Mars, sexto lupiter, septi mo uerò Saturnus, atque deinceps ordo per uitam similis repetatur. Itaque in septimo quolibet uitae anno fit in corpore mutatio maxima, ideoque periculosissima, quandoquidem &Saturnus nobis communiter est peregrinus, &ab eo tunc planetarum summo ad Lu nam euestigiò planetarum infimam gubernatio redit. Hos annos Astronomi Graeci Cli mactericos nominant, nos scalares, uel gradarios, uel decretorios appellamus. Fortem ue rò in morbis ipsum humoris, uel naturę motum planetae per dies eodem ordine regunt, unde &septimus quisque eadem ratione ludiciarius appellatur. Quartus quoque quoniam medium in septenario tenet. Tu igitur si uitam producere cupis ad senectutem, nullis eiusmodi gradibus interruptam, quoties septimo cuilibet propinquas annos, consule di ligenter Astrologum. Vnde immineat tibi discrimen ediscito, deinde uel adito medicum, uel prudentiam, &temperantiam accersito. His namque remedijs prohiberi minas astrorum Ptolemaeus etiam confitetur. Addit quinetiam astrorum promissa sic augeri posse, ut agrorum cultor auget terrae uirtutem. Probat Petrus Aponensis argumentationibus multis &testimonio Aristotelis, Galeni, Haly, naturalem uitae finem non esse ab initio ad unguem determinatum, sed ultra citraque moueri posse. Idque asserit tum ex astris, tum etiam ex materia. Concludit his authoribus rationibusque obitum etiam naturalem differri pos se, cum astrologię machinis, tum praesidijs medicorum. Igitur neque nos temerè in his praeceptis elaboramus. Neque te pigeat perquirere à medicis, quae naturaliter tua sit diaeta, &ab Astrologis, quae stella uitae faueat, &quando haec bene se habet, &ad eam Luna, com pone quae prodesse didiceris. Neque pudeat saepe illos auscultare, qui non tam fortuna, quam uirtutem senectutem prosperam consecuti uidentur.