Latin
528.5 to 528.7
Ficino, Opera omnia 528.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea Ptolemaeus, &caeteri professores Astronomiae, imaginibus quibusdam ex certis lapidibus &metallis sub certo sy dere fabricatis, uitam prosperam pollicentur, atque longaeuam. Verùm de imaginibus quidem ex parte, ac plurimum de reliquo fauore coelesti commentarium componimus in Plo tinum, quem librum huic operi deinceps subijciendum existimamus, quemadmodum hoc post librum scribi uolumus, quem de curanda literatorum ualetudine composuimus. Fauo rem uerò coelestem, quem modò dicebam, pro iuuentute longa, tunc quantum quasi Poëtae cuidam licet loqui, quantum rursus medico licet facere, à Phoebo Bacchoque petemus. Solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuuentus, Nam decet intonsus crinis utrumque Deum. Phoebus &Bacchus semper indiuidui fratres sunt, ambo ferè sunt idem. Phoebus quidem est ipsa sphaerae illius anima, sphaera uero Bacchus, imò &Phoebus est totus ipse sphaerae circus, Bacchus autem est flammeus ille in hoc circo circulus, imò uerò Phoebus est almum in hoc flammeo globo lumen. Bacchus autem existit ibidem salutaris ex lumine calor. Semper ergo fratres comitesque sunt, ferè semper alter &idem. Quid uerò? si Sol in Vere quidem Phoebus est, cantu suo tunc auium cantus excitans, cithara rursum tempora temperans: in autumno uerò Solidem autor uini Bacchus existit. Tria nobis ad ser uandam iuuentutem pater ille Liber, qui amat colles, Bacchus affert: hos quidem apricos primum colles: in his autem collibus suauissimum praecipuè uinum, perpetuam in uino securitatem. Tria quoque Phoebus Bacchi frater pari benignitate largitur, diurnum primò lumen, sub fomento luminis herbas suauiter redolentes, ad luminis huius umbram, citharam cantumque perennem. His ergo pensis potissimùm, his staminibus Clotho nobis iam non Parca longa uitae fila producet. Tres Parcas ferè omnes Poëtae canunt. Tres quoque nos non Poetae canimus. Prudens quidem in omni uictu parcitas, uitam nobis longam inchoat, constans quoque in curis subeundis parcitas producit uitam: parcitas uerò in coelo fruendo negligens uitam occat.