Latin
53.4 to 53.6
Ficino, Opera omnia 53.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Decreuisse insuper, incredulos ludaeos om ni uindice tutoreque priuatos in hac uita &altera cruciatibus summis affligere. Sed audite Mosen uestrum Aegyptium in libro ludicum ordinariorum ita dicentem: lesus Na zarenus uisus est esse Messias, ac sententia ludicum interfectus, causa fuit, ut destrueretur Israël gladio, haec ille. Verùm diuina iustitia quamuis statim pòst lesum fermè singulis annis usque Titum diuersis, &grauibus calamitatibus, caedibusque uos oppresserit, quòd Florus, losephus, Philo, Eulebius, ostendunt tamen summum illud uestrae urbis excidium anno post lesum quadragesimo ideò distulit, ut &uos poenitentiae tempus haberetis, &Christianae legis exordium ex tanta urbe uestra, &semota rerum temporumque confusione, cunctis seculis clarius innotesceret. Factum est etiam ut stante uibe uiolentius à uobis torqueri Christiani potuerint, exactiusque probari. Puniuit autem uos Christus idolatrarum manibus, non Christianorum, ut ostenderet Christianos suos absque ulla uiolentia, &uiuere debere, &posse regnare. Atque tam miraculos è puniuit ut nihil miserabilius, uel unquam fuisse, uel fore tam Christus praedixerit, quàm losephus confirmauerit. Legite quintum de his rebus losephi librum, uidebitis etiam matres fame filios deuorasse. Sed ut breuibus omnia comprehendam, nulla excogitari potest tragoedia luctuosior, atque hanc quidem miseram in Christi uindictam fore plebs olim uestra praedixit. Nam cum Pilatus ait, innocens ego sum sanguine iusti huius, uos uideritis, illi responderunt: sanguis eius super nos, &super filios nostros. Resamptio probationis de Christiana uindicta in tria capita.