Latin
54.1 to 54.4
Ficino, Opera omnia 54.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
ircumfertis ludaei passim, ac semper (Deo uolente) Hebraicos Prophetarum ii bros, ex quibus intelligere licet cuique, Christianos Prophetarum uaticinia non ifinxisse, quod tetigit Dauid: Deus meus demonstrauit mihi de inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, dispergere eos in uirtu te tua. Sic igitur inuiti testes estis nostrae ueritatis ubique. Habemus &nos sacras Prophe tarum literas à pluribus pòst Christum translatas in Graecum elogum, &Latinum. Habemus insuper translationem illam apud Ptolemeaeum regem factam, annis pluribus quàm trecentis ante Christum, à duobus septuaginta ludaeis, ex omni populo ab Eleazaro Pontifice electis, tanquam omnium praestantissimis. Quòd Graecus Aristaeus, regis illius familiaris, qui &interfuit, ac losephus scribit. Addunt regem translationis huius gratia, centum millia ludaeorum, qui in Aegypto seru ebant, à seruitute suis pecunijs redemisse, munera incredibilia templo, Pontificique donasse, traductores mirum in modum honorauisse. Qua ego translatione libentiuns utor, ut perfidam hanc plebaculam ludaicam cum egregijs illustrium ludaeorum illorum armis conuincam. Neque putandum est uolumina illa à Christianis; quae iam pridem per orbem sparsa erant, uitiata fuisse, à primis praesertim, qui ea tanquam ream rem coelitus missam uenerantes, eorum mysteria sanguine defendebant. De miraculis. VEnio ad mitacula, quae non negatis quidem, imò in pluribus historijs uestris tam Apostolos, quàm lesum fecisse miracula confirmatis. Sed quidam inter uos aiunt, sesum mendicum apud Aegyptios in pueritia paucis annis ad summum magiam didicisse, rem suprà modum arduam, quam tot, tantique Philosophi illuc undique confluentes, ut in aetate etiam perfecta, multis annis, uel minima ex parte di scere non potuerunt. Quis nam magus aliquis, cum publicè summa cum ignominia comprehensus, occisusque fuerit, assequi statim potuit, ut summus Deus passim haberetur? Qua nam magia usi sunt, rudes piscatores illi, lesu mortuo, quos miracula fecisse ne cessarium est, alioquin lesus interemptus authoritatem breui omnem penitus amisisset. Si magi erant, cur non ut solentambitiosi homines, seipsos potius quam lesum praedicabant mendicum, publicè infami morte peremptum. Qua uerò arte, aut rustici piscato res illi, Paulum &Apollo ludaeos, hominum omnium doctissimos, multosque alios ualde eruditos, &claros ad sustinendam mortem irretiuerunt? aut Paulus Hierotheum, &Dionysium Areopagitam Philosophos Platonicorum omnium excellentissimos, caete rosque similes, similiter illaqueauit? quae iucunditas, quae utilitas illis manię proposita erat, quotidie non sui, sed Christi amore periclitantibus?