Latin
54.5 to 54.8
Ficino, Opera omnia 54.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde lustinus Philosophus excellens in libro, quem ad Antonium Imperatorem pro nostra religione scripsit, inquit: Ego ipse sectis Platonicis institutus, audiens uituperari Christianos, ac uidens eos impauidos ad suscipiendam mortem, atque omne supplicium tolerandum, considerabam quòd impossibile esset eos in malitia, &in libidine conuersari. Haec ille. Sed audi libere Tertullianum temporibus lustini propinquuum ad Romanos iudices ita clamantem: Omne malum, aut timore, aut pudore natura perfuderit, denique malefici gestiunt latere, deuitant apparêre, trepidant deprehensi, negant accusati, nec torti quidem facilè, aut semper confitentur, certè damnati moerent, dementant in semetipsos, mentis malae impetus, uel fato, uel astris imputant. Nolunt enimsuum esse, quia malum agnoscunt, Christianis uerò quid simile, neminem pudet, neminem poenitet, nisi planè retro non fuisse. Si denotatur. gloriatur, si accusatur, non defendit, interrogatus, uel ultro confitetur, damnatus gratias agit. Quid hoc mali est, quòd martyrialis mali non habet timorem, pudorem, tergiuersationem, poenitentiam, deplorationem. Quòd hoc malum est, cuius reus gaudet, cuius accusatio uotum est, &poena felicitas. Redarguit praeterea Gentilium iudicum temeritatem, quòd Christianos nullo unquam crimine comperto, ob so lium sectae nomen erudeliter condemnarent. Quid autem huiusinodi secta sentiret, neque ipsi inquirerent, neque uellent à Christianis audire. Denique, ut aliàs dixi, finis huius di sciplinae sanctissimus manifestè declarat, non magia, sed diuinitate Christum, eiusque dicipulos miracula effecisse. Extat apud uos liber de lesu Nazareni uita, in quo legitur lesum inter alia miracula, quae illic multa narrantur, etiam mortuum suscitasse, quia uideli cet solus rectè pronunciare sciebat nomen illud Dei proprium, quod est apud uos prae caeteris uenerandum, &quia quatuor solum literis constat, &illis quidem uocabulis difficillimè omnium pronuntiatur, sonat autem ferme in hunc modum: Hichouahi, id est, fuit. est, erit, atque hęc maior Hebręorum pars opinatur.