Latin
54.9 to 54.13
Ficino, Opera omnia 54.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Si ita est, cum nihil apud uos hoc nomine sanctius habeatur, ideoque nequeat prophanum aliquid confirmare, absque dubio diuina est Christi nostri doctrina, quae sicuti uos dicitis, diuinissimi illius nominis uirtute, sicuti autem nos asserimus, Dei uirtute, coaluit. Testimonium loannis Baptistae &losephi. Esinite iam delirare ludaei tàm insani, quàm miseri, creditis ne diuino illo uiro quem totus sine controuersia mundus honorat, loanni Baptistae, qui, ut ait lo Fsephus, erat re uera, atque publicè habebatur, omnium exemplar uirtutum. Ad quem tanquam ad oraculum plurima ludaeorum, caeterorumque turba undique confluebat. Haec losephus uester. Ioannes autem iste lesum Nazarenum esse Messiam palam proculdubio affirmauit, iussitque omnes eum sequi, alioquin non omnes, qui tunc de sesu locuti sunt, exordium à loannis testimonio, &confirmatione fecissent, eumque mi ris laudibus celebrassent. Patet autem cuique, uitam lesu simul, atque loannis ab Euangelistis narrari. Horum amicitiam cum etiam Mahumethes non ignoraret, utriusque scilicet loannis Baptistae, ac lesu ortum, uitam, laudes in eodem Alcorani capitulo decantauit. Appellauit lesum spititum, uerbumque Dei, loannem ibidem ait, magnum esse Prophetam, diuini uerbi confirmatorem, &certè ita confirmauit, ut primos discipulos suos lesus à loanne habuerit. Denique audite quid losephus uester in libris de Antiquitate ludnica, quos Graecè scripsit, de Christo loquatur. Sicut etiam antè Constantinum in antiquis tam Graecis exemplaribus, quàm Latinis legebatur, &legitur, quod Hieronymus, Eusebiusque testantur, neque uitiari tantum poterant libri, qui tam late sparsi erant, &in summa authoritate ab omnibus habebantur, eo praesertim tempore, quo Christiani calumniatoribus ubique maximè omnium subijciebantur, neque tamen à quoquam inimicorum notatos illos reperio, quòd uel losephi, uel Prophetarum libros corruperint. Sed uenia mus ad losephum. Fuit, inquit ijsdem temporibus lesus sapiens uir, si tamen uirum eum nominare fas est, erat enim mirabilium operum effector, &doctor hominum eorum, qui libenter quae uera sunt audiunt, &multos quidem ludaeorum, multos etiam ex Gentibus sibi adiunxit. Christus hic erat, (aliter credebatur) Hunc accusatione primorum nostrae Gentis uirorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt, ut qui ab initio eum dilexerunt.