Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 548-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. acquisita. Tolemaeus ait in Centiloquio, rerum inferiorum effigies uultibus coelestibus Pesse subiectas, antiquosque sapientes solitos certas tunc imagines fabricare quando Planetę similes in coelo facies, quasi exemplaria inferiorum ingrediebantur. Quod quidem Haly comprobaribi dicens. Vtilem serpentis imaginem affici posse, quando Luna serpentem coelestem subit, aut feliciter aspicit. Similiter Scorpionis effigiem efficacem quando Scorpij signum Luna ingreditur, ac signum hoc tenet angulum ex quatuor unum. Quod in Aegypto suis temporibus factum ait, seque interfuisse, ubi ex sigillo Scorpionis in lapide Bezahar, ita facto, imprimebatur thuri figura, dabaturque in potum ei, quem Scorpius ipse pupugerat, ac subitò curabatur. Quod quidem utiliter effici Hahameth Physicus affirmat, confirmante Serapione. Praeterea narrat Haly, notum illic sibi uirum sapientem industria simili fecisse imagines, quae mouerentur, qualem effectam, nescio quomodo, legimus ab Archita. Quales &Trismegistus ait, Aegyptios ex certis mundi materijs facere consueuisse, &in eas opportunè ani mas daemonum inserere solitos, atque animam aui sui Mercurij. Item Phoebi cuiusdam, &Isidis Osyridisque sic in statuas descendisse, profuturas hominibus, uel etiam nocituras. Huic illud simile Prometheum figmento quodam luteo uitam rapuisse, lucemque coelestem. Magi quinetiam Zoroastri sectatores, ad euocandum ab Hecate spiritum, utebantur aurea quadam pila characteribus insignita coelestium, cui &saphyrus erat insertus, &scutica quadam facta tauri corio uertebatur, atque interim excantabant. Sed ist Sed cantiones equidem libenter omitto. Nam &Psellus Platonicus eas improbat atque deridet. Hebraei quoque in Aegypto nutriti, struere uitulum aureum didicerunt, ut eorundem Astrologi putant, ad aucupandum Veneris Lunaeque fauorem, contra Scorpionis atque Martis influxum ludaeis infestum.