Latin
549.1 to 549.3
Ficino, Opera omnia 549.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Porphyrius quoque in epistola ad Anebonem, imagines efficaces esse testatur, additque certis quibusdam temporibus, qui à prontijs suffu migationibus exhalabant, aërios daemonas insinuari statim consueuisse. lamblichus in materijs quae naturaliter superis consentaneae sint, &opportunè riteque collectae undique, conflataeque fuerint, uires effectusque non solum coelestes, sed etiam daemonicos &diuinos suscipi posse confirmat. Idem omnino Proclus atque Synesius. Opera quidem ad salutem mira, quae à medicis in Astrologia peritis, per res ex multis compositas, id est, pul ueres, liquores, unguenta, electuaria fieri possunt, probabiliorem in se rationem ¬iorem quàm imagines habere uidentur. Tum quia pulueres, liquores, unguenta, electuaria, opportune confecta, coelestes influxus facilius citiusque suscipiunt, quàm mate riae duriores, ex quibus imagines fieri consueuerunt, tum quia uel assumuntur intus affe cta iam coelitus, &in nos conuertuntur, uel saltem admota fores inhęrent magis, &denique penetrant, tùm etiam quoniam ex uno quodam duntaxat, aut perpaucis imagines construuntur. Illa uerò ex quàm plurimis constari pro arbitrio possunt. Vt si centum So lis louisue dotes per centum plantas &animalia similiaque sparsę fuerint, componere simul haec centum tibi comperta possis, &in unam conficere formam, in qua Solem ferme louemque totum iam uidearis habere. Scis profectò naturam inferiorem non posse uno quodam capere cunctas superioris naturae uires, ideoque illas per plures apud nos naturas esse dispersas, commodiusque per opera medicorum atque similia, quàm per imagines colligi posse. Proinde imagines ex ligno confectę uim fortè paruam habent, nam ignum &forsan durius est ad coelestem influxum facilè capiendum, &minus tenax si acceperit, retinendum, &omnino postquam ex matris teriae uisceribus est euulsum, paulò post fermè totum amittit mundanae uitae uigorem, &facilè in qualitatem aliam transmutatur. Lapilli uerò atque metalla, &si ad accipiendum coeleste munus duriora uidentur, diutius tamen retinent, quod confirmat lamblichus, si acceperit.