Latin
552.1 to 552.3
Ficino, Opera omnia 552.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc igitur qui gestaret, &aceto saepè perfunderet, uim aliquam fortè draconis illius acciperet, qui geminis anfractibus hinc quidem Vrsam maiorem implicat, inde minorem. Extat &prope Scor pionem serpentarius, quasi homo serpente cinctus, manu dextra caput serpentis tenens, sinistra caudam, genibus quasi flexis, capite paulum resupino. Legi equidem Magos Persarum regi consuluisse, ut imaginem hanc lapidi imprimeret Haematici, quem aureo clauderet annulo, ita tamen ut inter lapillum atque aurum serpentarię radicem insereret. Hoc enim annulo gestantem contra uenenum morbosque uenenosos tutum fore, uidelicet si Luna serpentarium aspiciente feceris. Hanc imaginem Petrus Aponensis confirmauit. Ego uerò, si hanc annulus ille uim habet, arbitror non tàm per figuram, quàm per materias eiusmodi, &hoc pacto temporeque compositas sibi coelitus uendicare. Memento lapillos nascentes in animalibus, nec inde languentibus ut in dracone, gallo, hirundine, caeterisque efficaces existere fermè, ut lapilli in terra nascentes, atque easdem refer ri stellas, ad quas haec animalia pertinent. Hinc Alectorius ex uentriculo galli ueteris tractus pollet potestate Solari, per quem Dioscorides ait sępe compertum esse, eum pu gnare inuictum, qui lapillum hunc ore gestaret. Idem ait, Chelidonium erutum ex hirundine rufum curare melancholicum, &amabilem idoneumque reddere. Quod quidem habet ex loue, per ea quae diximus, scilicet res ubique infra Lunam stellares existere. Lonfirmatur dictum illud ualde Platonicum, hanc mundi machinam ita secum esse connexam, ut &in terris coelestia sint conditione terrena, &in coelo uicissim terrestria dignitate coelesti, &in occulta mundi uita menteque regina mundi, coelestia insint, uitali ta men intellectualique proprietate simul &excellentia. Per haec insuper confirmant nonnulli etiam illud magicum, pro infersora uidelicet superioribus consentanea posse ad homines temporibus opportunis coelestia quodammodo trahi, atque etiam per coelestia super coelestia nobis conciliari, uel forsan prorsus insinuari, sed postremum hoc illi uiderint.