Latin
552.4 to 552.7
Ficino, Opera omnia 552.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verum illud arte quadam ritè, &opportunè in unum plurima colligente, fiers posse probabile satis (ut diximus) esse uidetur, tùm rationibus, quas in superioribus assignauimus, tùm quia eiusmodi multa quando apud medicum, &astrologum colligun tur, contunduntur, commiscentur, concoquuntur sub sidere certo, dum ipsa per se ratione concoctionis atque fermenti nouam paulatim formam subeunt hanc ipsam acquirunt certo quodam fomento coelesti, radijs tunc intus agentibus, ideoque coelestem. Metallum uerò uel lapillus quando momento sculpitur, non uidetur nouam accipere qualitatem, sed figuram. Neque motio illa per debitos digestionis gradus, quos alteratio naturalis atque generatio solet obseruare, progreditur. Quum uerò natura coelestis, tanquam inferioris naturae regula, soleat tenore quodam progredi naturali, &ita progredientibus aspirare, meritò diffidunt plerique, imagines eiusmodi coelestem aliquam uirtutem habere. Ego quoque ambigo saepius, ac nisi &omnis antiquitas, &omnes Astrologi uim mirabilem habere putarent, habere negarem. Negarem equidem non omnino, opinor enim (nisi quis aliter persu aserit) ad prosperam ualetudinem saltem aliquam habere uirtu tem, electae praesertim ratione materiae, tametsi multò maiorem inesse pharmacis arbitror, &unguentis sidereo fauore conflatis. Quid uerò uoluerim ubi modo dicebam ele ctae ratione materiae, in sequentibus declarabo. Quae uerò ex Magorum uel Astrologorum opinione ad Plotinum interpretandum pro imaginibus allegari possunt, deinceps breuiter afferam, si te prius hic admonuero, ne putes probare me usum imaginum, sed narrare. Ego enim medicinis ad coelum temperatis, non imaginibus utor, atque ita cae teris quotidie consulto. Tu uerò si concedis Deum rebus infra Lunam mirabiles inseruisse uirtutes, mirabiliores concede coelestibus. Praeterea si licere iudicas homini ad prosperam ualetudinem inferioribus uti, iudica, superioribus quoque licere atque inferiora ad superiorum normam, sic medicorum artificio temperare, sicut etiam à Deo sunt ab initio temperata. De potestate coeli, de uiribus radiorum unde uim sortiri putentur imagines.