Latin
56.7 to 56.8
Ficino, Opera omnia 56.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Antiquissima apud patres uestros haec sententia fuit, siquidem Moses ait: In principio creauit Heloym, &caetera, He loym plurale est, singulare enim eius est Heluel, creauit singulare. Nempe quia in una &simplici Dei essentia est quidam numerus personarum, ideò Moses, &alij multi Hebraeorum in solo Deo hoc modo loquendi usi sunt nomine quidem plurali, &singulari uerbo, atque econuersò utentes. Significatur similis in Deo numerus etiam ultimo losuae libro: Non poteris seruire Domino, quia Deus sanctus ipse, Hebraica ueritas habet, quia Heloym sancti ipse. Rursus Hieremias. Peruertistis uerba Dei uiuentis, Domini exercituum Dei nostri, Hebraica ueritas habet, Heloym haym, id est, Deorum uiuentium. Quod autem sequitur, habet singulare, sicut nos habemus, iungitur nomen Dei plurale uerbo plurali in Regum libro secundo. Quae est Gens ut populus Israel? propter quam iuit Deus, ut redimeret sibi in populum. Veritas Hebraica dicit, iuerunt Heloym, id est Dij. Item in Ecclesiaste legitur: Quis est homo, ut possit sequi regem factorem suum.