Latin
57
Ficino, Opera omnia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraicus textus dicit: Quis est homo, ut intret post regem, qui iam fecerunt eum. Dauid cum Deo ipsi dicit: Vnxit te Deus Deus tuus oleo lętitiae, nónne differentiam quandam ponit in Deo inter num qui ungitur, &eum qui ungit, imò eos qui ungunt. Tetigit enim filium, qui ungitur, &Patrem ac Spiritum, quando de ungentibus dixit: Deus Deus. Quod autem Deo ipsi loquatur, patet ex praecedentibus, praedixit enim: sedes tua Deus. Sed &quando dicit de Domino Deo suo. Dixit Dominus Domi no meo sede à dextris meis, nónne inter eum qui sedet ad dexteram, &eum prope quem sedet differentiam significat personalem. Quod autem duo isti in natura conueniant, translatio Chaldaea demonstrat, dicit enim: Dixit Dominus uerbo suo. Apparet etiam per illa, quae in eodem Psalmo sequuntur: Ex utero ante luciferum genui te, id est, ante creatus, ex intima mea substantia, &intrinsecus, quod soli Deo Dei filio conuenit, duę tamen personae monstrantur etiam, cum dicitur, genui te, genitor namque, &genitus per sona differunt. Quid ultra uagamur? Moses rem ipsam declarat, inquit enim: Dixit Deus faciamum: hominem ad imaginem &similitudinem nostram, &subdit, fecit Deus homi nem. In hac oratione bis Deo singularem proprietatem attribuit, bis quoque pluralem, ut efficetius de laret in unitare essentiae esse numerum personarum. Hinc Deus loquens ad Mosem ait: Ego sum Deus Patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus lacob. Prima unam Dei substantiam esse designat, deinde trina repetitione ternarum persona rum numerum manifestat. Meminisse uerò oportet, quòd quamuis in humano artifice potentia, sanientia, uoluntas, siue bonitas quodammodo differant, nemo tamen ob huiusmodi differentiam dicit, artifex ille fecerunt, uel artifices illi fecit, qui tria illa personas non constituunt differentes. In solo autem Deo, &quasi semper sacrae literae cum singu lari plurale coniungunt, quia uidelicet in illo solo unica natura est, ac tres personae, atque in eo non modo sunt tres uires, quemadmodum in artifice, sed tres etiam personae mira bili quodam pacto distinctae inuicem &unitae. Confirmatio paßionis Meßiae contra Iudaeos, ex ludaicis.