Latin
564.5 to 564.8
Ficino, Opera omnia 564.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quorum ordinem uimque referri gestus corporis, saltusque, &tripudia uolumus, per imaginationis conceptus, motusque concinnos, per congruas rationis discunisiones, per tranquillas men tis contemplationes. Sicut enim corpus per harmoniam quotidie suam, id est, per situm &habitum, &figuram opportune lumini calorique Solis exponimus, sic &spiritum occultis stellarum uiribus comparandis, per suam quandam similem harmoniam, imaginibus, ut opinantur, &certe medicinis, odoribus harmonicè compositis comparatam, &denique per spiritum superis ita paratum (ut saepe diximus) animam eisdem exponimus, atque corpus. Animam, inquam, quatenus affectu ad spiritum inclinatur &corpus. In anima uero nunc imaginationem, rationem, mentem ponimus Potest utique imaginatio nostia, uel propter qualitatem motumque spiritus, uel per electionem nostram, uil etiam utrinque ita disponi, componi, confirmari Marti Soliue, ut sit euestigio proprium influxus Phoebeij, uel Martij susceptaculum. Similiterratio uel per imaginationem spiritumque simul, uel per deliberationem, uel utrinque, sic ad louem imitatione quadam comparare se potest, ut multò magis ob dignitatem propinquitatemque suam ipsa louem capiat, &mu nera louis, quam imaginatio, siue spiritus, quemadmodum imaginatio spiritusque eadem ratione mulio magis coelestia capiunt, quam res &materiae quaeuis inferiores. Mens denique contemplatrix, quatenus seipsam non solùm ab his, quae sentimus, uerùm etiam ab eis, quae imaginamur communiter, moribusque argumentamur humanis, seuocat &affectu, intentione, uita, ad separata se reuocat, Saturno quodammodo se exponit. Huic soli propitius est Saturnus. Sicut enim Sol animalibus quidem nocturnis inimicus est, diurnis autem est amicus, ita Saturnus hominibus uel uulgarem palàm uitam agentibus, uel fugien tibus quidem uulgi consuetudinem. Vulgares tamen affectus num dimittentibus est aduersus. Vitam namque communem concessit loui, separatam uerò sibi uendicauit, atque diuinam. Mentibus autem hominum reuerà hinc pro segregatis, tanquam sibi cognitis quodammodo est amicus. Nam &spiritibus sublimem habitanubus aërem ipse Saturnus nuns (ut Platonicem loquar) est pro loue, sicut Iupiter hominibus communem agentibus uitam est iuuans pater. Nullus uerò Saturnus est infensior, quàm hominibus contemplatiuam uitam simulantibus quidem, nec agentibus. Hos enim nec Saturnus agnoscit ut suos, nec lupiter ipse Saturni temperies, adiuuet eos, qui communes hominum leges moresque, &commercia fugiunt. Haec enim sibi lupiter usurpauit (ut aiunt) ligato Saturno, segregata Saturnus.