Latin
565.1 to 565.5
Ficino, Opera omnia 565.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem Lunares illi populi, quos Socrates in Phaedone describit, eminentissimam terrę superficiem, &altiorem nubibus habitantes, uidentes so brij admodum frugibusque contenti, &secretioris sapientiae studio religionique dediti Saturni foelicitatem gustant, uitamque agunt ita prosperam, tam longaeuam, ut non tam mor tales homines, quam immortales daemones habeantur, quos heroes multi nominant, au reumque genus Saturnio quodam seculo regnoque gaudens. Quod forsan Astrologos Arabes uoluisse puto, ubi aiunt ultra lineam aequinoctialem ad Meridiem esse subtilissimos habitatores quosdam daemonas, qui nec oriri uideantur, neque mori, ibique potestatem habere Saturnum, caudamque Draconis. Quod sanè confirmare uidetur Albumasar in libro Sadar, dicens quasdam Indiae regiones Saturno subiectas esse, ibique homines esse ual de longaeuos, ac senio plurimùm extremo decedere. Rationemque assignat, quoniam Saturnus non laedat domesticos, sed externos. Tu uerò potestatem Saturni ne negligas. Hunc enim ferunt Arabes omnium potentissimum, Planetas sanè uires eorum subire, ad quos accedunt, omnes uerò ad eum accedere potius, quàm uicissim, Planetasque coniunctos illi, natura illius agere. Est enim ipse inter Planetas orbis amplissimi caput. Quilibet sanè Planeta sui orbis caput est, &cor, &oculus Saturnus, item stellis proximus est innumeris, primoque mobili quàm simillimus, longum ait circuitum. Est altissimus Plane tarum, unde foelicem eum uocant, cui ille foeliciter aspirauerit. Et quamuis eum tanquam à communi uita hominum alienum plerunque maximè uereantur, placati tamen etiam com muni uitae putant, si quando plurimam in ascendente potestatem dignitatemque habuerit, aut lupiter eum suus foeliciter aspexerit, uel in suis finibus excellenter acceperit alioquin influxus illius opportunè susceptus, in materia praesertim crassa sit, quasi uenenum, licut &ouum putrefactione, uel adustione fit uenenosum, unde nascuntur, uel euadunt immundi quidam, ignaui, tristes, inuidi, daemonibus immundis expositi, quorum commercium procul effugito. Nam Saturni uenenum alibi quidem sopitum latet, seu suiphur à flamma remotum. In uiuentibus uerò corporibus saepe flagrat, atque ut sulphur accen sum non comburit solùm, sed uapore etiam noxio omnia circum implet, atque inficit propinquantes. Contra influxum eius hominibus communiter peregrinum, &quodammo modo dissonum nos armat lupiter, tum naturaii qualitate sua, tum alimentis medicinisque certè suis, atque (ut putant) etiam imaginibus, tum etiam moribus negocijsque, &studijs, atque rebus ad ipsum propriè pertinentibus.