Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 572-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILII FICINI Apologia, in qua de Medicina, Astrologia, Vita mundi. Item de Magis, qui Christum statim natum salutauerunt, agitur. Arsilius Ficinus Florentinus, dilectissimis suis in ueritatis studio fratribus, tribus Petris, Nero, Guiciardino, Soderino, ter quaterque salutem. Rectius modo Tripetro, quàm tribus Petris fortasse dixissem. Sicut enim ubi palma est una, non faciunt plures in ea digiti manus ibi plures, sic uestra amici corpora tria nihil prohibere uidentur, quò minus efficiat Petrum una uoluntas. Faber ille coelestis patriae Christus, tam ingentem procreauit petram, ut immenso huic aedificio Ecclesiae suae una haec petra fundando sufficeret. Ego quoque tam grandes nactus sum diuina quadam sorte petras, ut tres nunc meo uel arduo satis aedificio faciant. Nunc uobis amici, nunc, si nescitis arx illa Palladis necessaria fore uidetur, qua procul à nobis saeuum impiorum gigantum impetum arceamus. Quamobrem uestra primum arce tribus constructa petris, trium librorum meorum uitam, uitae publicae succurrentium munire decreus. Scitis (ut arbitror) me de Vita librum composuisse, in libellos treis diuisum. Quorum primus de Vita sana, secundus de Vita longa, tertius de Vita coelitùs inscribetur. Igitur esca tituli tam suauis, quam plurimos alliciet ad gustandum. Sed in numero tanto ignorantes plerique futuri sunt (ut arbitror) maligni quoque non pauci. Alius ergo dicet. Nónne Marsilius est sacerdos? Est profecto. Quid igitur sacerdotibus cum medicina? Quid rursum cum Astrologia commercij? Alius item: Quid Christiano cum magia, uel imaginibus? Alius autem, &quidem indignus uita, uitam inuidebit coelo. Cuncti denique sic affecti, beneficio in eos nostro ingrati nimis erunt, atque aduersus charitatem nostram, qua uitae prosperitateque publicę pro ingenij facul tate consulimus, non pudebit esse crudeles. Communis initur erit nobis iste labor, sed ut quodammodo leuior sit: tres enim estis aduersum tres hostes, distributum subite certamen. Nec inuectiua (noui enim ingenium uestrum) confutabitis inuectiuam, sed alieni fellis amaritudinem (quae uestra suauitas est mirifica) uestri mellis dulcedine superabitis. Principiò, candidissime Nere, respondeto primis, antiquissimos quondam sacerdotes fuisse medicos, pariter &Aronomos. Quod sane Chaldaeorum, Persarum, Aegyptiorum testi ficantur historiae. Ad nullum pręterea magis, quam ad pium sacerdotem pertinere singularis charitatis officia, quae quidem in maximo omnium beneficio, quam maximè lucent. Officium uerè praestantissimum est proculdubiò, quod &maximen nec essarium, &in pri mis ab hominibus exoptatum, efficere uidelicet, ut hominibus sit mens sana in corpore sano. Id autem ita demum praestare possumus, si coniungimus sacerdotio medicinam. At quoniam medicina sine fauore coelesti (quod &Hippocrates Galenusque confirentur, &nos experti sumus) saepius est inanis, saepius etiam noxia, nimirum ad eandem sacerdotis charitatem Astronomia pertinet, ad quam attinere diximus medicinam. Eiusmodi (ut arbitror) Medicum honorari sacrae literae iubent, quoniam propter necessitatem hunc Altissimus procreauerit.