Latin
573.1 to 573.4
Ficino, Opera omnia 573.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et Christus ipse uitae largitor, qui discipulis mandauit, languentes toto orbe curare, sacerdoribus quoque praecipiet, si minus uerbis, ut illi quondam mederi possint, saltem herbis &lapidibus medeantur. Quae si minus ipsa suffi ciant, opportuno quodam afflatu coeli conflare haec, &aegrotis admouere iubebit. Nam &ipse eodem afflatu coeli animalia passim ad suam quaeque concitat medicinam, usque adeo uitae omnium abundantissimè prouidet. Sic instinctu coelesti diuinitùs instigante, serpentes quidem marathro, hirundines autem chelidonia oculis medicantur, aquilae uexatae partu, aëtitem lapidem diuinitùs inuenerunt, quo foeliciter oua statim eniterentur. Itaque Deus ipse, qui per coelum animalia quaeuis ad medicinas instigat, sacerdotes certè permittit, non mercede, inquam, sed charitate medicinis coelitùs confirmatis, morbos expellere. His uerò tu deinceps plura etiam si expedierit ingenij tui aculeis addes. Surge post haec es tu Guicciardine uehemens, atque curiosis ingenijs respondeto, magiam uel imagines non probari quidem à Maisilio, sed narrari, Plotinum ipsum interpretante. Quod &scripta planè declarant, si aequa mente legantur. Neque de magia haec prophana, quae cultu daemonum nititur, uerbum quidem ullum asseuerari, sed de magia naturali, quae rebus naturalibus ad prosperam corporum ualetudinem coelestium beneficia captat, effici mentionem. Quae sanè facultas tam concedenda uidetur ingenijs legitimè utentibus, quàm medicina &agricultura iure conceditur, tantoque etiam magis, quantò perfectior est industria, terrenis coelestia copulans. Ex hac officina Magi omnium primi, Christum statim natum adorauerunt. Quid igitur expauescis Magi no men formidolosè? nomen Euangelio gratiosum, quod non maleficum &ueneficum, sed sapientem sonat, &sacerdotem. Quidnam profitetur Magus ille uenerator Christi primus? Si cupis audire, quasi quidam agricola est, certè quidam mundicola est. Nec propterea mundum hic adorat, quemadmodum nec agricola terram. Sed sicut agricola humani uictus gratia ad aerem temperat agrum, sic ille sapiens, ille sacerdos gratia salutis humanae inferiora mundi ad superiora contemperat, atque sicut oua gallinae, sic oppor tunè terrena subijcit fouenda coelo. Quod efficit semper ipse Deus, &faciendo docet, suadetque facere, ut à superis infima generentur, &moueantur, atque regnantur. Denique duo sunt magiae genera. Vnum quidem eorum, qui certo quodam cultu daemonas sibi conciliant, quorum opera freti fabricant saepe portenta. Hoc autem penitus explosum est, quando princeps huius mundi eiectus est foras. Alterum uerò eorum, qui naturales materias opportune causis subijciunt naturalibus, mira quadam ratione formandas. Huius quoque artificij species duae sunt. Altera quidem curiosa, altera necessaria.