Latin
580.1 to 580.4
Ficino, Opera omnia 580.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si eo uti uolueris, sit primum inter alia cibaria &modica quantitate cum parum sacchari. Fructus uitandi sunt omnes, exceptis amygdalis, cerasijs acetosis, pyris chryso melis, persicis, pomis cydonijs, auellanis, prunis siccis, prunellis, mespilis &cornulis, ma lis apijs, malis granatis, malatestis. Caeteris uerò fructibus nequaquam utere, uel rarò, uel rarissimen. Poteris tamen diutius uti fructibus &herbis frigidis, siccis &acetosis, uel aliquantulum amaricantibus. Sed utendo fructibus calidis &humidis, ut sunt ficus, uua, mora, cerasa dulcia, fac sint modica, &immediatè pòst comede pomum anaranciae cum sale. Praeterea si uteris frigidis &humidis, ut sunt melones, pisces molli &teneri, pruna pinguia, sume post aliquid foeniculi, &pomi anarantiae cum sale, suprabibendo parum uini boni, &odoriferi. Vitare etiam debes fungos &herbas humidas, portulacas, cucurbitam, &omnem humiditatem, nec non &rem, quae facilis est putrefactionis. Cauebis quoque fructus, &res nimium dulces, &humidas herbas, permitto tibi lactucam permixtam menthae, uel cinnamomo. Eandem quoque corrigere poteris cum basilicone, cariophylato minutissimo, &quasi ad rubedinem quandam tendente, odorem habente cariophylorum: est enim cordi gratissimum. Concedo etiam tibi cucurbitam, &herbam, quae Tusca lingua Selbastrella appellatur. Rursus aduerte, ne te Rasis sententia fallat, quae tempore multum calido admittit olera, &fructus frigidos, &humidos, quia Aegyptum inhabitabat, ubi extrema est siccitas, ubi eiuscemodi fructus &olera sunt exquisitè à natura decocta. Cautus igitur esto, ne talem praesumas licentiam in regionibus non similibus Aegypio. Notandum insuper, quòd res acetosae, asperae &aeres in conseruatiuo aequè ac curatiuo administrandę sunt regimine, quia periculum po tissimùm imminet in calido, &humido, &in putrefactione illine dependente, in spirituum resolutione, inque accessione ueneni ad cor. Res itaque praedicti saporis omnibus iam dictis obsistunt malis, qui refrigerant, desiccant, conseruant, confortant, restringunt, &uniunt. Operae precium hîc est meminisse, quòd res nimis acres, ubi timetur pectoris strictura, aut stomachi debilitas, temperandae sunt in saccharo, sale &lacte amygdalarum, cinnamomo, pipere, foeniculo, croco, ouis, &modico pinguedinis. Commendo plurimùm panem speltae, hordei, &fercula ex his condita. Item biscocta, risum, passulas tendentes ad acredinem, panem optimi grani sufficienter coctum cum modico salis.