Latin
580.5 to 580.7
Ficino, Opera omnia 580.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vtere saepius capparibus cum aceto, &aliquando eò genere casei, quod Florentini Mar zellinum uocant. Vitandus est caseus multum pinguis, uel salsus. Nec laudo tibi caules, nec legumina, exceptis lenticulis. Prohibeo super omnia phaseolos, nec laudo mul tum rapas spinachias. Concedo tibi petroselinum &pastinacas. Prohibeo autem erucam, cariotas, sapam, sinapi, citrullos, melones, bacellos, cicer recens, cucumeres, cerasia dulcia &mollia, uuas, ficus dulces &mora. Nec te repleto nimio uino, carnibus, &ouis, ne nimium sanguinem, choleram, putrefactionem, inflammationemque multiplices. Vtere ouis cum agresta &aceto, &pomis arantijs. Carnes sint leues &siccae, bene coctae, pulli, auiculae, hoedi castrati, pipiones, turtures, &syluestres auiculae. Siusus fueris carnibus humidis, sint assatae, sed fac ut intus per totum bene impleantur cum acribus condimentis, &acetosis, cum modico piperis, cinnamomo, coriandro, &sale. Vina turbida sunt omnino noxia, &praesertim musta. Esto in cibo &potu plus solito parcior, cibus sit aliquantum copiosior potu. Nec tamen uolo ut nimiam feras sitim &inediam. Caue stomachum fastidire permittas, sed eum praeserua cum cibi &potus mediocritate, cum exercitio &ieiunio, cum appropriatis euacuationibus. Abstine à coitu &passionibus animae excessiuis, nisi forsitan per coitus abstinentiam te omnino grauatum perceperis. Ad mentem reuoca dictum Auicennae tertio Naturalium, quòd superfluaper coitum seminis euacuatio plus nocet, quàm si quadragesies tantum exiret sanguinis. Dixit Hippocrates, coitum speciem esse quandam morbi epilepsiae. Caue ab aere multum nubilo, denso, recluso &humido, ac scias aerem, qui non frequenter mouetur &innouatur, ubi nec uentus, nec Sol penetrat, nec purgat, facilè mixtionem suscipere, &putrefactionem uenenosam, ueluti immobilis aqua.