Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIII. Vipatis sępe nostram illam originalem culpam, utpote qui Prophetas uestros interpretari nescitis, ab illis enim nos hęc didicimus. Esaias ad populum ita cla mat: Pater tuus primus peccauit, &interpretes tui praeuaricati sunt in me, &contaminaui (aliter Prophanaui) Principes sanctos, &dedi ad interitum lacob, Israël in blasphemiam. Pater primus scilicet Adam peccauit, quando praeceptum diuinum neglexit. Quapropter principes sancti, id est. Patriarchae, caeterique iusti ab eò descendentes, contaminati, id est, tanquam prophani à diuina uisione separati sunt, quem admodum contaminati à templo separabantur. Transiuit autem primi illius peccati poena in omnes descendentes ab Adam, siquidem post delictum sic Adae comminatus est Deus: Maledicta terra in opere tuo, in labore comedes &c. Ita etiam mulieri: In dolore paries filios &c. Cùm igitur in omnes poena illa transierit, in omnes quoque culpa transi uit. Non enim uerisimile est, in cunctis hominibus tam diuturnam poenam esse procul à culpa Audite rursus quid apud Esaiam populo Deus dicat. Seruire me fecisti in pecca tis tuis, quia Dominus Deus pro sceleribus serui populi expiandis, serui formam accepit, non poterat seruire Deus in quantum Deus, seruiuit igitur in quantum homo. Fuit ergo Messias Deus &homo, quod patet etiam per sequentia: Praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis, id est, poenas propter iniquitatem tuam. Noli timere serue mi lacob, ego sum, qui delebo peccata tua, id est, quamuis delictum tuum usque adeò graue sit, ut ab humana specie sola expiari nequeat, ego tamen Deus &homo penitus expiabo. De Baptismo quoque &Spiritu sancto ita subdit: Effundam aquam super sitientem: effun dam spiritum meum super semen tuum, &benedictionem meam super stirpem tuam. Forte etiam in ijs significatur aqua, quam percussum Christi latus effudit, &uitae spiritus, quem in cruce pro nobis emisit.