Latin
62.1 to 62.4
Ficino, Opera omnia 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Legite Antiquorum uestrorum in Genesi commentaria in ea parte praesertim, ubi dicit Moses: Hae sunt generationes coeli &terrae, cum crearentur, reperietis ibi res omnes ab initio perfectas omnino à Deo creatas fuisse, sed post parentis primi peccatum statim omnes, humanas praesertim, à sua perfectione degenerasse, neque prius ad statum pristinum reuersuras, quàm filius Phares uenerit, id est, Plessias, qui a Phares descendit. Ex quibus conijcere potestis uitia primorum in posteros fuisse translata, ac per Messiam curanda. Sed aliter in primo aduentu curauit, curabit aliter in secundo. Multi quoque ex doctoribus uestris. Prophetas sanctosque ueteris testamenti Patres, ante Messiae aduentum ad inferos descendere arbitrantur, quod quidem ex hoc probant, quòd Abrahae à Deo in Genesi dicitur: Tu ibis ad Patres tuos, ex quo Rabi Rhahamon argumentatur, quia patres Abrahae idola coluerunt, ut apud losuam legitur. Abraham quando iuit ad illos, ad inferos descendisse. Idem de Isaac in Genesi traditur: Defunctus est Isaac, &mortuus, &additus est ad populos suos. Idem ibidem de lacob, idem de Dauide in libro Regum tertio: Dormiuit Dauid cum Patribus suis. De his omnibus Rabi Rhahamon similiter argumentatur, cum ad eorum loca mittantur, qui fuerunt iniusti, &idola coluerunt, sed Christus morte sua sanctos Patres liberauit a morte, scilicet à tenebris animorum. Quod ita tetigit Zacharias: Tu autem in sanguine Testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua, id est sanctos ex limbo loco arido, scilicet luminis &gaudij uacuo. Non igitur Christianorum inuentum hoc est, quòd magnus Messias laboribus suis, passionibusque animas Patrum, &succedentium ab inferis fuerit redempturus. Sed multi quoque ex antiquis ludaeis id censuerunt, praecipuem Rhahamon, quem dixi, ac praeterea Osuas Hanna, Habba luda, qui in Talmuticis disputationibus pòst multa ad id pertinentia etiam ad hoc propositum Osee illud adducunt. De manu mortis liberabo eos, de morte reducam eos. Item illud Esaiae: Redempti à Domino conuertentur, ac uenient in Syon cum laude, &laetitia sempiterna super capita eorum. Syon exponunt patriam coelestem, &meritò, non est enim in terris laus, &laetitia sempiterna. Cùm his conuenit Rabi Moses Gerundensis, imò uerò omnes ludaei confitentur, quòd Patriarchę, &Sancti ante Messiae aduentum in Paradisum non intrant, sed in eius suburbijs manent, donec ueniat filius Phares, id est, Christus Dauidis filius, &hoc quidem propter peccatum Adae.