Latin
Cap. XXI
Ficino, Opera omnia 600
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXI. OTOIDE DIO Vndificata quum fuerit plaga, ad bonam carnem regenerandam, accipe folia basiliconis optimè contula. Item recipe xanthos, centaureae maioris, herbae penetaphyllon, consolidae maioris ana partes aequales, destillentur in Ve re per alembicum, uel facito his ex herbis succum, sicque simul permitte donec bene permisceantur. Postea adde illis aqud uitae partem quintam, serua ad usum, istud enim mirabile inuenies in regenerando carnem. Item confert ad hoc barba asphodeli, hoc est lappa, cocta cum foecibus uini. Item emplastrum ex coriandris uiridibus cum melle &passulis. De uarijs modis extrahendi sanguinem à signo. De modo cauterizandi per incendium. Cap. XXII. Mnis circa signum praedicta cura, quae (ut antea narrauimus) fit cum ruptorijs simplicibus &compositis. Laudabilior fieret Italicorum omnium Doctorum sententia, modo quem iamiam dicemus, postponendo ipsa ruptoria, &sic faciendo. Pone cauteria distantur à signo quemadmodum iam diximus, &simul supra signum magnam pone uentosam, qua deposita, tange ipsum uarijs in locis cum rosario &lanceola, postea uentosam repone, ut sanguinem attrahat, eamque cessante sanguinis attractione amoue. Deinde tres bene purgatas sanguisugas applica, hisque iam repletis &amotis, gallorum uel pipionum columbarumque pullos scinde per medium, &sic calide unum post alterum appone. Post secundum quosdam debet inungi cum theriaca, dein uerò permittas eum quiescere. Nonnulli istorum loco deplumant locum circa anum galli, &accipiunt saponis aliqualiter obscuri ac quasi uiridis unciam unam, opij scrupulum dimidium, pistantque bene, &cum sale albo puluerisatissimo faciunt suppositorium gallo, &totum in simul superponunt. Quo peracto restaura aegrotantem, postmodum cum leniter cauteriza. Non dico cum cera nec oleo feruenti, quia oppilant, sed auro ignito, aut argento, uel ferro, ipsumque instrumentum in summitate rotundam habeat planitiem ad formam unius satis magni quadiantis, sitque in medio huiuscemodi planitiei acies siue acumen ad formam adamantis, non nimis acuti. Et post incendium inunge cum butyro, &cooperias locum folio caulis, &permitre eum quiescere. Hoc multò eligibilius est ruptorijs, eò quo citius operatur, magisque pel lit uenenum, meliorem insuper qualitatem in membro relinquit. Posthac utuntur rebus plagae superponendis, &circa quas superius commemorauimus post ruptorium administrandas, &eodem modo. Nonnulli pestilenti morbo laborantens, non aliud osten dunt signum quàm maculas, ueluti morbilli, per corporis cutem disseminatas. Istiusmo di debent inuolui panno coccineo calido, &custodiri à frigore, apponanturque duae magnae spongiae dorso cum renibus, &pectori calidè, intinctae decoctioni meliloti, camomillae &lentis, &bene expressae, &ieiuno stomacho, saepius mutentur. Dabis etiam in potu decoctionem caricarum, lentis granorum tinctorum, &croci. De cura secundùm morem Hispanorum &Catelanorum.