Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 600-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXV. Ictum à nobis in praecedentibus de istiusmodi morbi cura secundum Graecorum, Latinorum, necnon &Barbarorum intentionem, maximè uerò secundum usum Italorum, at in praesentia iuxta Hispanorum morem pariter &Catelanorum, de hisce medicamentis considerabimus. Itaque secundum istos fit statim clystere, post uerò, si sanguis abundat, phlebotomia. Sin minus exhibetur iuxta peccantis humoris qualitatem medicina. Ab initio applicant epithema, deinde facta aliquali euacuatione, saltem cum clystere, ad curam procedunt apostematis. More etiam istorum, nihil ex inflammationibus ardentibusque superponi debet apostemati, quia spasmum inducunt; febres accendunt, malignius reddunt uenenum, maximè si in emunctorijs fuerit apostema. Aiunt item non esse in principio adponenda maturantia multum ac maceratiua, quoniam glutinant, oppilant, putrefaciunt, referuere faciunt, pelluntque uenenum ad intra.