Latin
608.1 to 608.4
Ficino, Opera omnia 608.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
in Charegio, hoc est, gratiarum agro unà cum Cosmo gratiarum patre uersari? Interim accipe paucis, quae apud Platonicos uia sit ad felicitatem accommodatissima. Et quamuis existimem non opportere ei uiam monstrari, qui prope iam peruenit ad calcem, desiderio tamen tuo &in absentia, &in praesentia obsequendum esse censui. Omnes homines bene agere, hoc est, bene uiuere uolunt. Bene autem uiuent, si bona illis adsint, quàm plurima. Bona uerò haec dicuntur, diuitiae, sanitas, forma, robur, nobilitas generis, honores, potentia, prudentia, pręterea iustitia, fortitudo, tempe rantia, &prae caeteris omnibus sapientia, quae quidem uim omnem felicitatis complectitur. Felicitas quippe in prospera optati finis consecutione consistit, id autem in singulis facultatibus sapientia praebet. Siquidem periti tibicines quicquid tibiarum usus requirit optimè consequuntur, &eruditi Grammatici quod ad literas tùm legendas, tùm scribendas pertinet, sapientes quoque gubernatores quoad prosperum nauigationis portum, prae caeteris assequuntur, necnon belli dux sapiens quod ad militiam attinet tutius expedit, &sapiens medicus melius ad optatam perducit corporis ualitudinem. Quamobrem sapientia in singulis humanis operibus nos uoti compotes pro uiribus efficit, neque aberrat unquam, neque fallitur, alioquin sapientia reuera non esset. Cùm uerò causa consequen di finis sapientia sit, necessarium est eam ad felicitatem totum ualere. Pręterea ij duntaxat quibus bona plurima adsunt beati dicuntur. Hi tamen non prius beati sunt, quam bona ipsis praesentia prosint, neque prosunt unquam, nisi illis utantur. Sola enim sine usu possessio, nihil momenti ad felicitatem habet. Veruntamen nec usus etiam sufficit, potest non quis malè uti, ex quo contingit ut laedatur potius quam adiuuetur. Vt igitur possessioni usum addimus sic, &usui rectitudinem addere decet, ne utamur solum, uerumetiam rectè utamur, ut autem singulis rectè utamur, sola nobis sapientia praestat. Quod quidem licet in artibus intueri. In quibus illi duntaxat, qui artis periti sunt tàm materia, quam instrumentis recte utuntur. Eadem quoque ratione ut diuitijs, sanitate, forma, robore, ac caeteris quae bo na uocantur utamur rectè, sapientia efficit. Quapropter in omni possessione, usu, operatione, causa prosperè beneque agendi scientia est.